BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA SACRAMENTI, th. 6, n. 655-656 373 Respondeo: Dist. major.: Cum eadem potestate undequaque aequali, nego; cum eadem potestate, id est, ejusdem rationis, licet inferiori et participata, concedo. Scimus Christum, ut hominem, gratiam nobis promeru1sse eamque acquisivisse pro nostra salute et justificatione; quapropter competit ei quaedam potestas specialis, quam potestatem excellentiae Theologi vocare solent, in ea media quibus gratia ad nos usque pervenitur; haec potestas excellentiae non est subjecta ullis signis externis in ordine ad gratiam conferendam; quo fit ut Christus ipse posset eam conferre sine sacramento; hoc .tamen dicendum non est de potestate ministeriali Apos~olorum. Objectio 3.ª: Sacramenta Novae Legis duplici elemento constant, rebus scilicet tamquam materia, verbis tamquam forma. Jamvero in ·ritu poenitentiali non haben– tur res. Ergo Poenitentia non est Sacramentum Novae Legis. Respondeo: Dist. major.: Constant duplici elemento quorum unum sunt res m::(– teriales proprie dictae vel alia hujusmodi quae ad rationem significandi sunt magis indeterminata, concedo; sunt necessario res materiales, nego. Sacramentum Novae Legis est signum sensibile, constans non uno, sed duplici elemento, quorum unum est materia, aliud vero forma; necessarium tamen non est ut illud quod in sacramentis est materia, sit aliqua res corporalis, materialis; sed sufficit quodlibet elementum, quod in ordine ad significationem sit aliquid inde– terminatum et determinabile per formam; in poenitentia materia sunt aGtus poeni– tentis sese dolentis et accusantis peccata sua, sicut in thesi sequenti probandum erit. Objectio 4.a: In sacramentis Novae Legis inveniuntur tria: nempe sacramentum tantum, res et sacramentum, et res tantum. Sed in Poenitentia non adest res et sacramentum. Ergo poenitentia non est sacramentum. Respondeo: Lo) Cum talis distinctio non sit dogma catholicum ab Ecclesia um– quam definitum, sed potius explicatio scholastica plus minusve communis, nihil exin– de sequeretur contra Poenitentiam ut sacramentum si revera probaretur in ipsa rem et sacramentum non inveniri. 2.0) Sed hoc non est certum; adest enim etiam in Poenitentia res et sacra– mentum: «Etiam in Poenitenti(t est aliquid, ait Stus. Thomas, quod est sacra– mentum, scilicet actus · exterius exercitus tam per peccatorem poenitentem quam etiam per sacerdotem abwlventem; res autem et sacramentum est poenitentia interior pec– catoris; res autem tantum et non· sacramentum est remissio peccatoris» (8). Nostris in diebus prodiit sententia · de re et sacramento in Poenitentia, quam adinvenit P. Xibert.a, secundum quam reconciliatio peccatoris cum Ecclesia esset res et sacramentum Poenitentiae (9). Pars 2.ª: Est proinde realiter distinctum a· sacramento Baptismi, 656. Censura.-Quod hoc sacramentulll iSit a sacramento Baptismi realiter distinctum, est etiam de fide div. cath. definit. in eodem Con– cilio Tridentino: «Si quis sacramenta confundens; ipsum baptismum poenitentiae sa– cramentum esse dixerit, q.:uasi haec duo sacramenta distincta non sint, atque ideo poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari, a. s.» (10). «Caeterum hoc sacramentum multis rationibus a baptismo differre dignoscitur. Nam praeterquam quod materia et forma quibus sacramen– ti essentia perficitur, longissime dissidet, constat certe, baptismi minis– trum judicem esse non oportere, cum Ecclesia in neminem judicium exer– ceat, qui non prius in ipsam per baJJtismi januamfuerit ingressus... Secus. (8) III, q, 84, a. 1, ad 3. (9) Cfr. Gregorianum, 1923, pag, 591. (10) DENZINGER, 91~.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz