BCCCAP00000000000000000000583
372 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 6, n. 652-655 «Peccator poenitens, ait ·sanctus Thomas in hoc loco, per ea quae facit et dicit, ostendit cor suum a peccato recessisse; similiter etiam sacerdos per ea quae agit et dicit circa poenitentem, significat opus Dei remittentis peccata» (7). c) Est • permanenter institutus, nam perdurare debet in Ecclesia dum sint peccatores. Atqui semper erunt in Ecclesia. Ergo. 'd) Est actus sensibilis collativus gratiae, et quidem ex opere ope– rato. Nam per actum illum judicialem remittuntur peccata ita ut ea quae a Christi ministris fuerint in hoc mundo soluta, soluta quoque sint in coelis; ea quae remissa, remissa quoque a Deo. Jamvero nulla fit remissio peccati nisi per infusionem gratiae. Ergo actus ille sensibi– lis, significans remissionem peccatorum, confert gratiam; et cum gra– tia conferatur vi ipsius judicii, sequitur gratiam conferri ex opere operato. Poenitentia igitur est sacramentum Novae Legis. 653. Ex Patribus.--Hoc argumentum potest multipliciter exponi: a) Adducendo textus in quibus uno vel alio modo Poenitentiae attri– buatur quidquid sit de ratione et essentia sacramenti Novae Legis, vel b) Comparationem instituendo inter sacramentum Baptismi et sa– cramentum Poenitentiae, et inde deducendo quod si juxta Patres eosdem effectus eamdemque necessitatem habeant, aliaque hujusmodi, vel ab utroque sit deneganda ratio sacramenti, vel utrique concedenda, vel c) Consensum praebendo totius Ecclesiae Orientalis, quae post ejus separationem ab Ecclesia Catholica retinuit, et adhuc retinet, Poeniten– tiam ut verum sacramentum. Uno vel alio modo hanc demonstrationem invenies apud auctores. 654. 2.º) Per modum judicii exercendum.-In tantum conficitur sa– cramentum Poenitentiae in quantum exercetur per sententiam absolu– toriam potestas remittendi peccata. Jamvero haec potestas est ex ipsa institutione Christi per sententiam judicialem exercenda. Ergo ·et sa– cramentum Poenitentiae. 655. Objectio 1.a: Si potestas remittendi peccata sensibiliter foret exercenda; eo quod sit iudicialis, remissio ita fieri deberet ut peccator et sententiam audiret et ipsam intélligeret. Jamvero id non obtinetur, nam saepissime submissa voce sententia pronuntiatur, et peccator ordinario eam non intelligit, eo quod lingua latina expri– matur. Ergo ex verbis Joannis erui non potest quod potestas peccata remittendi sit sensibiliter exercenda, ideoque quod sit sacramentum. · . Respondeo: Negando majorem, eo quod ad validitatem judicii, requiratur quidem prolatio verborum cum quadam solemnitate, minime vero a:uditio vel intellectio ver– borum absolutionis vel. condemnationis; requiritur praeterea reum intelligere se sen– tentiam absolutionis aut damnationis obtinuisse, sed sufficit quod id percipiat ex quolibet indicio. Objectio 2.ª: Christus Apostolos misit sicut Pater miserat eum, cum eadem vide– licet potestate praedicandi, peccata remittendi... Atqui Christus peccata remittebat absque ullo signo sensiblli. Ergo eodem modo remittere debent Apostoli. (7) III, q. 84, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz