BCCCAP00000000000000000000583
18 DE SACRAMENTIS IN GENERE, n. 19-20 b) Arbitrarium, si nexus ex institutione humana determinetur; e. g., nexus inter hoc vexillum et nationem quam significat. c) Mere arbitrarium, quando inter rem significantem et rem signi– ficatam nulla adest similitudo, e. g., vexillum et natio. d) Symbolicum, est. illud in quo res, ad rationem signi elevata. quamdam similitudinem praebet cum re significata; sic e. g. sacra– menta sunt signa, non naturalia, neque mere arbitraria, sed symbolica. quia res sensibiles ad rationem signi EX institutione Christi elevatae, aliquam de se slmilitudlnem habent cum re quam significant; aqua enim, utpote ad ablutionem materialem destinata, res est apta ad sig– nificandam ablutlonem spiritualem, quam de facto ex institutione Chris– ti significat; et idem die de aliis sacramentis; quapropter id est sacra– mentis proprium: quod sanctificationem quam efficiunt, veluti sub ocu– lis nostris ponant per similitudinem rerum sensibilium. «Sacramenta. scribit Stus. Augustinus, si quamdam similitudinem earum rerum qua– rum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta noin es– sent» _(8). Hinc optime rem declarat Hugo, a Sto. Victore: «Sacramentum, ait, foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans, ex institu– tione significans» (9). Et Stus. Bonaventura: Sacramenta sunt signa sensiblia «ex naturalt similitudine repraese:ntantia, ex adjuncta institutíone significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia et ad gratiam praeparantia, per quam sanaretur et curaretur anima nostra» (10). 20. Ultima animadversio. - Ultima, quae fieri debet animadvers.fo . est haec: quod signum dupliciter potest considerari: a) Potest primo considerari res significans, seu illud elementum sEnsibile quod est signum, et sua significatio, seu res significata, qua formaliter constituitur in ratione signi; in hac consideratione, res sen– sibilis se habet ad modum materiae, significatio vero ad modum formae. Si ita inspectentur sacramenta, to,tus ritus sensibilis efformabit mate– riam, eorumque significatio erit forma. b) Potest secundo considerari sola res significans, illud nempe sig– num sensibile ad aliquid signiflcandum institutum; nunc autem, quando de sacramentis quaeritur utrum componantur materia et forma, sermo est de sacramentis sub hac ultima consideratione; ritus enim ille sensi– bilis constituitur uno, vel duobus elementis? Per se posset uno vel alio modo esse, quia de natura signi non est quod duobus elementis consti– tuatur, nec Christus erat alligatus uni determinato modo agendi; quan– do igitur nos dicimus ritum sacramentalem rebus tamquam materia et verbis tamquam forma constare, dicimus Christum determinasse in om– nibus sacramentis aliquam rem per modum materiae, aliam vero per módum formae, ad intrinsecam constitutionem ritus sacramentalis. (8) Epist. 98 ad Bonif., n. 9; Journel, 1424. (9) De sacrainentis, lib. 1, p. 9, c. 2; PL, 1'76, 317. (10) Breviloq., p. 6, c. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz