BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA_ SACRAMENTI, th. 6, n. 651-652 871 ---------- Contra Modernistas Ecclesia suam edidit sententiam sequentibus pro– positionibus: a) Quod usus conferendi baptismum non fuit occasio evolutionis sa– cramenti Poenitentiae: «Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit ut sacramentum resolveretur in duo., in bap– tlsmum scilicet et poenitentiam» ( 4). b) Quod in primitiva Ecclesia adfuerit conceptus de christiano peccatore per auctoritatem ecclesiae reconciliato: «Non adfuit in primitiva ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate ecclesiae reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodi1m lente hujusmodi conceptui assuevit. lmmo etiam, postquam poenitentia tam– quam Ecclesiae instUutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti no– mine, eo quod háberetur uti sacramentum probrosum» (5). e) Quod verba Joan. 20, 22, sese referant ad sacramentum Poeni– tentiae. «Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis pec– cata, remittuntur eis, et quorum retinuer'ltis, retenta sunt (Joan., 20, 22-23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Pa– tribus tridentinis adserere placuit» (6). 652. Probatur. V) Existit sacramentum Poenitentiae. -,-_Sacria– mentum Novae Legis est signum serisibile a Christo Domino per:manen– ter institutum ad significandam et conferendam gratiam quam signi– ficat. Atqui haec omnia verificantur in illo actu quo Ecclesia confert remissionem peccatorum. Ergo existit sacramentum Poenitentiae. Prob. minor.: a) Potestas, a Christo Ecclesiae collata, remittendi et retinendi peccata, debet sensibiliter exerceri, eo quod juxta institutio~ nem Christi, aliqui homines aliis etiam hominibus peccata remittant; cum hoc fieri nequeat inter homines nisi signo quodam sensibili, jam patet Christum, Ecclesiae conferentem potestatem remittendi peccata, instituisse saltem implicite aliquod signum sensibile, quo significaretur et efficeretur remissio peccatorum. Actus igitur ille, quo Ecclesia hominibus peccata remittit, est signum sensibile. Id rursus ex alío capite potest probari: usus illius potestatis est, juxta praedicta, verum judicimn, quippe quod sententia respicere debeat duos terminos positive contrarios, sive liberationis, sive condemnatio– nis; cum judicium, saltem inter homines, compleri non possit nisi sen– sibiliter, consequens est quod ille actus judicialis quo conceditur remis– sio peccati, sit etiam actus sensibilis. b) Est actus sensibilis, significans remissionem. peccatorum, seu in.– fusionem gratiae. (4) DENZINGER, 2043. (5) DENZINGER, 2046. (6) DENZINGER, 2047.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz