BCCCAP00000000000000000000583
370 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 6, n. 649-651 Sacramentum Novae Legis, juxta notam definitionem, scimus esse «rem sensibilem, seu signum sensibile, a Christo Domino institutum ad significandam et conferendam gratiam quam significat»; sensus igitur nostrae thesis est quod ille ritus, quem Ecclesia adhibere solet in ordine ad remissionem peccatorum, omnes istas conditiones verificet, estque proinde verum Novae Legis sacramentum, in quo etiam ea quae sunt de essentia judicii adamussim adimplentur, juxta ea quae superius dicta sunt. Divisio theseos.-Dividitur in tres partes: a) existit sacramentum Poenitentiae per modum judicii exercendum; b) est realiter distinctum a Baptismo; e) absolute necessarium in re vel in voto. Pars V·: Existit igitur sacramentum Poenitentiae per modum judicii exer– cendum. 650. Adversarii.-Poenitentiam, quae in Ecclesia agitur, esse verum Novae Legis sacramentum negavit nemo usque ad tempus Protestantium; Protestantes tamen, cum illam eruerent sententiam de justificatione ex– terna cum qua prorsus incompatibilis est doctrina catholica de produc– tione grátiae per sacramenta, debuerunt Poenitentiae denegare rationem veri sacramenti; et revera, juxta ipsos, sacramentum nihil aliud est quam slgnu:m. quoddam vacuum ad excitandam fidem, vi cujus apprehenditur justitia Christi; Sacramentum igitur Poenitentiae nec est significativum, nec productivum gratiae. Sed etiam ex alio capite ad eamdem doctrinam devenerunt: dixerunt enim Poenitentiam non differre a Baptismo, nihilque aliud esse quam revocationem baptismi. Sic Lutherus: «Poenitentiae sacramentum, quod ego his duobus ac– censui, signo visibili et divinitus instituto caret, et áliud non esse dixi a_uam viam et reditum ad baptismum» (1). Nec aliter sentiunt Protestantes Moderni, et Modernistae, et Ratio– nalistae, secundum quos Ecclesia nec agnoverit antiquitus hoc sacra– mentum, sed ipsum decursu. temporis instituerit. 651. Censura. a) Quod Poenitentia sit verum sacramentum a Christo Domino institutum, est de fide div. cath. definita in Tri– dentino: «Si quis dixerit in catholica ecclesia poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro ins– titutum, a. s.» (2). b) Quod hoc sacramentum Poenitentiae sit actus judicialis, · est. etiam de fide div. cath. definitum in Tridentino: «Si quis dixerit ab– solutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum .credat se esse absolutum, aut sacerdos non serio, sed joco absolvat.. ., a. s.» (3). (1) De ca.ptivit. Babylon., Opera, 6, 501; cfr. MrcHEL, Pénitence, 12, 1953-1066. (2) DENZINGER, 911. (3) DENZINGER, 919.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz