BCCCAP00000000000000000000583

DE EXISTENTIA SACRAMENTI, th. 6, n. 648-649 369 2. 0 ) Ad moribundos quod attinet dicendum est quod agatur de quadam externa similitudine cum poenitentia privata: ·at, re juridice inspecta, agitur de quadam «poenitentia propria» cum omnibus sequelis et effec– tibus poenitentiae publicae. 3. 0 ) Ex reconciliatione privata peccatorum Ieviorum non potest ded,u– ci existentia poenitentiae privatae; sic Origenes, qui talem distinctionem :peccatorum adhibet, non loquitur de absolutione privata, sed de direc– tione spirituali; sfo etiam Tertullianus distinctionem facit inter peccata capitalia gravia (quae sunt irremissibilia, et ideo damnationem exigunt) et peccata gravia-non capitalia-et ideo leviora _(quae sunt remissibi– Ua, et .ideo castigationem exspostulant); jamvero inter haec peccata Ie– 'viora sunt etiam peccata gravia. Unde pro ipsis poenitentia publica su- beunda erat. · CAPUT I DE EXISTENTIA SACRAMENTI POENITENTIAE Absoluta quaestione praevia de concessione a Christo Ecclesiae hie– rarchicae facta, potestatis remittendi et retinendi peccata post bap– tismalia (quam quaestionem recentes controversiae omnino nece'ssariam fecerunt), statim ingredi oportet in investigationem alterius quaestionis quae non est nisi corollarium praecedentis: in quaestionem scilicet de existentia sacramenti Poenitentiae, et de ejus extensione. ART. I De ejus existentia. THESIS 6.ª: Existit igitur sacramentum Poenitentiae, per modum judicii exer– cendum; quod proinde, et a sacramento Baptismi penitus differt, et omnibus, post Baptismum lapsis, est absolute ne,cessarium in re vel in voto. 649. Connexio materiae.-Uti ,constat ex ipsa enunttatione thesis, quae in hoc capite veniunt demonstranda nihil aliud sunt quam me– rum corollarium eorum quae in capite praecedenti dicta fuerunt; qua- propter breviter erunt quoque expedienda. 1 Animadvertendum tamen est hic non agi de ipsa potestate remit– tendi peccata in se ipsa considerata, sed de ejus exercitio, vi cujus actu obtinetur remissio peccatorum; et dicimus quod ille actus, quo peccata remittuntur vi potestatis a Christo Ecclesiae concessae, est sa– cramentum Novae Legis. per modum judicii exercendum et realiter dis– tinctum a sacramento Baptismi ac proinde absolute necessarium in re vel in voto. MAN. THEOL. DOGM.-IV.-25

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz