BCCCAP00000000000000000000583

368 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 5, n. 647-648 tentibus in Ecclesiam iricorporationem concedere, quod locum haberet per reconciliationem cum Ecclesia, per impositionem manuum, per so-' 11}.tionem excommunicationis, aliqua hujusmodi; sed remissionem pecca– torum graviorum, facta debita poenitentia, coram Deo adipisci; quae omnia accurate retineri debent ne locum demus objectionibus adversa– riorum, dicentium Ecclesiam primis temporibus usam non fuisse potes– tate remittendi peccata. Caeterum haec omnia suis in locis opportune rejicientur (3). 648. Poenitentia privata.-De hujus poenitentiae existentia non pa– rum disputatur .inter theologos; sunt qui affirment (4); sunt qui eam negent (5). Sententia affirmans dicit: a) Adfuisse in antiqua Ecclesia peccata grav1ss1ma et peccata le– viora; illa dimitti .debebant per aggregationem ad ordinem poeniten– tium, scilicet per poenitentiam publicam; haec vero dimittebantur ab episcopo per poenitentiam privatam. b) Haereticos, in haeresi baptizatos, in Ecclesia reCtptos fuisse per simplicem impositionem manuum, ab episcopo factam, id est per abso– lutionem privatam. c) Moribundos, veniam obtinuisse et reconciliationem. Sed non per poenitentiam publicam. Ergo per absolutionem privatam. d) Libellaticos, post persecutionem Decii, reconciliatos fuisse cum Ec– elesia sine poenitentia publica. Sententia negans dicit praxim poenitentiae privatae introductam fuisse in Hispania et in Gallia saeculo VII vel VIII. a) Quia hujus poenitentiae privatae nullum exstat vestigium ante saeculum VII, et primum documentum quod habemus, nempe canon 11 Concilii Toletani III, talem consuetudinem, in quibusdam ecclesiis His– paniae introductam, vocat «exsecrabilem praesumptionem». b) In antiqua Ecclesia adfuerunt varii gradus poenitentiae publi– ,cae; quapropter ex eo quod aliqua elementa hujus poenitentiae publí– cae desint in aliquibus casibus, non debet eo ipso affirmari existentia poenitentiae privatae, quasi ageretur de aliquo medio ordinario remit– tendi peccata gravia. c) Immo, etsi probaretur tale medium ordinarium exstitisse, adhuc probandum foret talem processum _ esse actionem sacramenta¡em, vi cu– jus remitterentur talia peccata; quippe non quaelibet oratio sacerdota– lis, obtinendae remissionis gratia petita nec quaelibet oratio, a sacerdo– te adhibita, est absolutio vera et sacramentalis, scilicet poenitentia pri– vata, qualem nos agnoscimus in praesenti. d) Jamvero, 1. 0 ) in receptione haereticorum, in haeresi baptizato– rum, non adest poenitentia privata; agitur in hoc casu de ;foro externo et publico, non vero de interno. (3) Cfr. GALTIER, op. cit., n. 356 sqs,; D'ALÉ$, L'Edit de CaUiste, in quibus multa testimonia Patrum invenies. (4) Ita GALTIER, L'Eglise et la remis8ion des pechés aux premiers siecles (1932); GALTIER, A propós de la pénitence primitive, in RevHistEccl., 30 (1934), 797-846; SThS., op. cit., n. 47. (5) Ita PosCHMANN, in ThRev,, 32 (1933), 257-27.2; LERCHER, OP. cit., n. 520.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz