BCCCAP00000000000000000000583
DE COGNITIONE HUJUS POTESTATIS, th. 5, n. 647 367 disciplina non fuerit institutionis divinae, sed ecclesiasticae, jam patet magnam subiisse in diversis temporibus mutationem, necnon et exten– sionem quoad peccata, et intensitatem quoad poenas injungendas; sic e. g. dum in Didache legitur quod peccatores in Ecclesía peccata sua confiteantur et pastea communicent, in posterioríbus ecclesiasticis .do– cumentis, praesertim Ecclesiae Orientalis, distincte agitur de gradibus poenitentiae ad remissionem peccatorum obtinendam. · Porro. poenitentia alia fuit canonica, alía publica, alía solemnis. Ca– nonica erat illa quam certi canones praescribebant faciendam circa aliqua peccata graviora; canones enim, sive a Conciliis, sive ab Epis– copis editi, statuebant poenam quamdam, alii poenitentiam quae esse poterat publica vel secreta; poenitentia igitur sic praescripta erat ca– nonica. Publica erat illa quae agebatur coram populo et coram Episcopo; confessio peccati fiebat publice simulque· poenitentia, quae juxta discre– tionem Episcopi, poterat ad brevius tempus redigi; uti patet, haec poe– nitentia publica nonnisi ad peccata gravissima sese extendebat, utputa peccatum adulterii, homicidii, idololatriae... Quatuor erant in hac poenitentia gradus: a) Flentes, qui stabant ad fores Ecclesiae, et suis lacrymis et ora– tionibus fideles deprecabantur ut vellent pro ipsis ad Deum orare, et remissionem peccatorum obtinere. b) Audientes, qui in portico collocati, lectionem audiebant simul cum catechumenis, et post Offertorium Míssae dimittebantur. c) Genuflectentes, qui, genuflexi, divino sacrificio assistebant; et, dicta super ipsos oratione Episcopi, statim dimittebantur; graves ma– ceratíones in hoc gradu erant frequentes. .d) Stantes, qui stantes sacrificio aderant, sed a communione eucha– ristica arcebantur. En quomodo Stus. Basilius descripserit poenam fornicantibus impo– nendam: «Oportet eos anno primo a precibus expelli, et flere ad f ores Ecclesiae; secundo, ad .auditionem admitti; tertio, ad poenitentiam; quarto, ad standum una cum populo, abstinentes ab oblatione; deinde eis permitti boni communionem» .0). · Hanc disciplinam supponit Concilium Nicaenum in canon. 11 et 12; praeterea dicendum videtur quod haec poenitentia publica, cum nec a Tertulliano, nec a Cypriano, nec Ambrosio, nec Augustino mentio fiat, in Ecclesia. Occidentali non viguerit, saltero ita fixa et determinata ut in Ecclesia Orientali; revera apparent etiam in Occidente casus poeni– tentiae publicae, quemadmodum scitur de Theodosio, qui cum populum Thessalonicensem iratus occideret, a Sancto Ambrosio fuit prohibitus quominus Ecclesiam ingressus esset; apparent etiam poenitentes, qui ab assistentia divinorum officiorum arcentur; sed in Occidente· raro haec poenitentia publica concessa fuit. «Lex constants fuit in Ecclesia, ait P. Boyer, ut poenitentia publica semel tantum concederetur. Neque clericis imponebatur, neque poeniten– tibus postea clericorum munus concedebatur» .(2). Finis istius poenitentiae publicae.-Id quod vi istius poenitentiae in– tendebatur, non erat, uti volunt adversarii doctrinae catholicae, poeni- (l) PG., 32, 723. (2) De sacramento Poenitentiae, pag, 51.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz