BCCCAP00000000000000000000583

366 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 5, n. 646-647 men valde difficile est intelligere quid Hermas dicere intenderit, an sci– licet agat de una tantmn poenitentia quae est baptismus, an et aliam admittat publicam pro una regeneratione; id quod sine ullo dubio vide– tur Hermas admittere est quod Ecclesia interventum habeat in hujus– modi poenitentiae administratione. Epist. 2.ª Clementis ad Corinthios; probabiliter circa ann. 150 scripta haec habet de peccatorum confessione: «Quamdiu in hoc mundo su– mus, peccatorum, quae in carne gessimus, ex tato carde poenitentiam agamus, ut a Domino salvemur dum poenitentiae tempus habemus. Post– quam enim a mundo exivimus, non amplius possumus ibi confiteri (exo– mologuesaszai), aut poenitentiam adhuc agere» (13). Stus. Ignatius: «Omnibus igitur poenitentibus remittit Deus, si se convertant ad unionem cum Deo et ad communionem cum Episcopo. Credo gratiae Jesu Christi, qui solvet a vóbis omne vinculum» (14). Clemens Romanus: «Vos igitur qui seditionis fundamenta jecistis, in obedientia subditi estate presbyteris et correctionem suscipite in poe– nitentiam, genua cordium vestrorum flectentes» (15). Didache seu Doctrina XII Apostolorum: «Die dominica autem con– venientes, frangite panem et gratias agite, postquam delicta vestra con– fessi estis, ut sit 1nundum sacrificium vestrum» (16). Haec igitur sunt documenta historica, in quibus videtur omnino ser– monem institui de quadam poenitentia, sub auctoritate Ecclesiae exer– cenda, ad remissionem peccatorum; utrum agatur in eis de potestate cla– vium, quam Ecclesia accepit a Christo, difficile est, saltem si ipsi textus in se inspiciantur, eruere; attamen, ut argumentum theologicum quod postea erit evolvendum, insinuemus, cum sacramentum poenitentiae sit omnibus, qui post baptismum mortaliter peccaverunt, necessarium ad salutem consequendam, unum de duobus erit concludendum: aut quod Ecclesia hac in re per plura saecula hac potestate sibi tradita, sive per ignorantiam, sive per aliam rationem, usa non fuerit (quod absolu– te repugnat ejus infallibilitati et indefectibilitati), aut quod hanc potes– tatem et agnoverit et applicaverit, oppo:rtunis tamen restrictionibus ratione circumstantiarum, loci, temporis... ; in hoc casu dicendum est quod omnes illi textus, sub luce istius dogmatis considerati, possunt in– telligi de potestate remittendi peccata quam Ecclesia et agnoverit, et sibi attribuerit, immo et applicaverit. Cum multa sint adhuc dicenda, ubi de confessione sacramentali, nihil aliud in praesenti addendum censemus. · 647. De poenitentia publica et privata brevis adumbratio.-Ad rec– tam intelligentiam eorum quae in thesi superiori dicta sunt, adque claritatem dicendorum, oportet aliqua praemittere circa disciplinam poe– nitentialem primis Ecclesiae temporibus habitam; cum tamen haec (13) Apud FUNK, t. 1, pag. 303. (14) Journel, 59. (15) Journel, 27. (16) Journel, 8; plura alia testimonia conferri possunt in SThS., De Poeniten– tia, n. 39-41.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz