BCCCAP00000000000000000000583

364 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 5, n. 645 Ecclesia quoddam tribunal poenitentiale cui competebat judicare et de– cidere, non autem in foro externo, sed interno, causas existentes inter christianos. Ergo jam agnoscebatur potestas judicialis pro foro interno remittendi peccata. Quod autem hoc tribunal foret pro foro interno, constat ex eo quod ejus decisiones vim habebant coram Deo, ita ut poenitentes, per sen– tentfam absolutionis vel condemnationis, absoluti vel damnati censeren– tur apud Deurn. Praeterea institutus est quidam presbyter po~nitentialis, judex se– cretus, qui, de mandato episcopi, in hujusmodi causis intendebat et, adjuncta quadam poenitentia, sententiam ferebat vel absolutionis vel retentionis peccatorum. Institutionem hujus officii nobís testantur Socrates et Sozomenus, uterque in sua historia ecclesiastica: Socrates: «Postquam Novatiani se ab ecclesia sejunxissent, eo quod cum illis qui persecutione Deciana lapsi fuerant, communicare noluis– sent, ex illo tempore Episcopi poenitentiarium presbyterum albo eccle– siastico adjecerunt, ut qui post baptismum lapsi, cor.am presbytero, ad eam rem constituto, delicta sua confiterentur» (6). Sozomenus: «Cum in nullo penitus peccare divinioris cujusdam na– turae sit, et humana praestantioris, poenitentibus vero, etiamsi sae– pius deliquerint, veniam dare Deus praeceperit; cumque in petenda ve– nia peccatum confiteri necessario oporteat, grave ac molestum ab initio jure merito visum est sacerdotibus.. .. crimina sua evulgare. !taque e presbyteris aliquem qui vitae integritate spectatissimus est, et tacitur– nitate et prudentia polleret, huic officio praefecerunt, ad quem acce– dentes qui deliquerant, actus suos confitebantur. Ille vero pro cujusque delicto, quid aut facere singulos aut luere oporteret, poenae loco indi– cens, absolvebat confitentes, a se ipsis poenas criminum exacturos. Ve– rum Novatianis quidem qui nullam habent rationem poenitentiae, nihil hac in re opus fuit» (7). Duo volumus in re praesenti adnotare: a) Quod presbyter poeniten-. tialis fuerit institutus in adjutorium Episcopi; cum enim numerus chris– tianorum aug6ret, simulque numerus peccatorum, Episcopus impar erat tot ac tantis casibus per se ipsum occurrendi; quapropter in singulis dioecesibus aliquis, Episcopi delegatus, institutus est. b) Quod, etsi Socrates in textu supra citato, hanc institutionem re– petat a tempore persecutionis Decianae, non tamen id satis constat, et aliqui antea dicant ipsam exstitisse. Ex omnibus his factis quae nullo pacto rejici possunt, clare omnino probatur Ecclesiam primitivam ·sibi attribuisse, et exercuisse, potesta– tem rerhittendi et retinendi peccata, et quidem judicialiter, prorsus dis– tinctam a potestate baptizandi. (6) Hist. Eccl., PG., 67, 614. (7) Híst. Eccl., PG., 67, 1459,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz