BCCCAP00000000000000000000583

DE COGNITIONE HUJUS POTESTATIS, th. 5, n. 643-645 363 ulla indiget probatione; immo, quaenam esset in hoc casu ratio dispu– tationis Catholicos inter et Novatianos si ageretur de potestate annun– .tiandi evangelium aut declarandi peccata esse remissa a Deo, aut alia hujusmodi? ... Hanc potestatem esse judicialem admittebant, eo quod tam Catholici quam haeretici Novatiani distinctionem peccatorum faciebant, ita ut, juxta ipsos, aliqua forent irremissibilia, alia vero remissibilia (novatiani), .aliqua majorem poenitentiam, alia vero minorem exigerent (Catholici); ad hanc distinctionem faciendam cognitio peccati erat omnino neces– saria; quapropter investigari debebat ipsum peccatum ad modum judi– cii; erat proinde judicialis, et distincta a potestate baptizandi. Indoles etiam judicialis potestatis remittendi peccata in eo apparet quod diversis peccatis diversae quoque injungebantur poenae seu poe– nitentiae; jamvero poenas imponere idem est ac jurisdictionaliter pro– cedere. Ergo potestas remittendi peccata censebatur potestas jurisdic– tionis ad imponendas poenas pro diversitate culparum. 644. 2. 0 ) Ex impu.gnatione facta a Tertu.lliano, jam Montanista, con– tra Romanum Pontificem Calhxtum, ann. 217- 223.-Celeberrima est con– troversia Tertulliani contra 'Papam Callixtum; Tertullianus, jam Mon– tanista, dure increpat Papam Callixtum eo quod iste, fretus verbis Mt. 16, 16: «Tu es Petrus... et tibi dabo claves regni coelorum.. . » contendebat potestatem, a Christo Petro concessam, ad se quoque deri– vasse, ideoque posse remittere peccata (4). «De tua nunc sententia quaero, unde hoc jus (renlittendi peccata) Ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tibi dedi claves regni coelestis; vel: quae– cumque alligaveris vel solveris in terra, erunt alligata vez soluta in coe– lis; idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est, ad omnem Ecclesiam Petri propinquam? Qualis es evertens atque commutans manifestam Dei intentionem personaliter hoc Petra confe– rentem? Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam» (5). Cum hic liber de Pudicitia fuerit, anno 217-223, exaratus, sequitur Romanum Pontificem jam in initio saeculi III sibi attribuisse potesta– tem remittendi peccata et quidem propter promissionem Petro factam in Mt. 16, 16; Tertullianus nihil opponit huic fidei nisi quod verba prae– dicta fuerint ad personam Petri prolata, non vero ad ejus successores, ·icteoque potestatem, Petro personaliter collatam, Ecclesiae hierarchicae derivatam non fuisse. 645. 3. 0 ) Ex antiquissima institutione tribunaUs poenitentialis et cujusdam presbyteri poenitentialis.-Inde a primis saeculis existebat in (4) Hoc famosum edictum non esse Sti. Callixti nec alicujus E;piscopi Romani, hodie certum est; probabilius ejus aucto¡• fuit Agrippinus, episcopus afri– canus; appe'llationes «episcopus episcoporum», «pontifex maximus», «be– nedictus papa», non· erant in illo tempore episcopi Romani .exclusivae, et a Tertulliano ironice dicuntur; cfr. GALTIER, Le veritable edit de Callixte, in RevHistEccl., 23 (1927), 469-475; GALTIEa, Eoolesia Petri propinqua, in RevHistEccl., 24 (1928), 41-51; GALTIER, L'Eglise et la remission des pechés aux prémiers siécles (París, 1932), 141-183; BARDY, L'édit d'Agrippinus, in HevScRel., 4 (1924), 1-25. (5) De P1idicitia, c. 21; PL., 2, 1024.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz