BCCCAP00000000000000000000583

.362 DE SACRAMENTO POENITE:t-fTIAE, th. 5, n. 642-643 642. Censura.-Thesis est de fide definita; Concilium Tridentinum haec habet: «Quo tam insigni facto et verbis (insuflavit, Accipite Spiritum Sanc– tum) tam perspicuis potestatem remittendi et retinendi pecata, ad re– conciliandos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eorum legiti– mis successoribus fuisse communicatam universorum Patrum consensus semper intellexit, et Novatianos remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia catholica tamquam haereticos explo– sit atque condemnavit» (2). Praeterea in canone 3 de sacramento Poeh~tentiae definit verba Joan– nis 20, 22 ... esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi pec– eata, «sicut Ecclesia catholica ab initio semper credidit». (3). Modus procedendi.-Cum propositum nostrum sit demostrationem his– toricam instituere circa existentiam potestatis remittendi peccata in Ec– clesia, ejusque cognitionem et attributionem ab ipsa Ecclesia, primo quae– dam facta historica in memoriam .revocabimus, quae, uti videtur, pro multis textibus valent; deinde, aliquos textus congeremus in quibus id ip– sum expresse continetur. Probatur. l. Facta quaedam historica quae existentiam et cognitionem hujus potestatis demonstrant. 643. 1. 0 ) Controversia et damnatio Montanista:rum et Novatiano– rnm.- Statim enini ac Montánistae et Novatiani suurn errorern spar– gere coeperunt, undique conclamavit Ecclesia contra ipsos et tamquam haereticos rejecit. Jamvero Montanistae et Novatiani si non omnia, ali– qua saltem peccata dicebant a solo Deo esse remissibilia. Ergo Ecclesia, contra ipsos agens, sibi attribuebat potestatem remittendi omnia pec– cata, vel saltero ea graviora quae a Montanistis et Novatianis soli Deo reservabantur. Jam antea diximus non adhuc constare in quo consistat error Nova– tianorum; non enim scimus utrum denegaverint Ecclesiae quamlibet potestatem circa remissionem l)eccatorum,- an ejus extensionem ad pee– .cata graviora; in quocumque :tamen casu validum conficitur pro nobis argumentum; nam si Novatiani nullam admiserint in Ecclesia potesta– tem rernittendi et retinendi peccata, Patres hanc potestatem vindica– runt; si vero tantummodo negarunt ejus extensionem ad omnia peccata, setiam graviora, jam ipsi nobiscum conveniunt in existentia talis potes– tatis; quod in praesenti nobis satis est. Cum igitur Novatianisrims ortum habuerit anno 250, sequitur quod in medietate saeculi III omnis Ecclesia sibi attribuebat hanc potestatem remittendi et retinendi peccata; quod autem per illam potestatem re– mittendi peccata intelligerent potestatem qualem nos admittimus, non yero qualem Protestantes ex propriis adstruxerunt, nimis evidens est nec (2) DENZINGER, 894. (3) DENZINGER, 913.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz