BCCCAP00000000000000000000583
DE ESSENTIA SACRAMENTORUM, n. 18-19 17 et ultimus- finis sanctificationis nostrae, qui e 1 st vita aeterna. Et haec omnia per sacramenta significantur» (2); attamen, non omnia eodem modo signiflcant, nam sacramenta passionem Christi rememorant, gra– tiam demonstrant et vitam aeternam prognosticant, secundum illud quod Ecclesia cantat de Eucharistia: «O sacrum convivium in quo.•.. -recolitur mema,ria passionis ejus, mens impletur gratia et futurae glo– rlae nobis pignus datur.» At nunc non levis est ínter Theologos disputatio quoad objectum istius ·signiflcationis; quaestio est haec: utrum de. essentia sacramentl sit significare et efflcere· sanctitatem internam,· si enim ita est, jam de sacramentis Veteris Testamenti fleri nequit sermo, quandoquidem !psa non erant signa practica sanctitatis internae; sed, cum apud oro– nes rata sit firmaque sententia, sacramenta tam in Novo quam in Ve– teri Testamento exstitisse, laboriose Theologi investigant quaenam sit nota generica quae tam illis quam istis conveniat. Aliqui enim dicunt de essentia sacramenti esse· significationem et productionem sanctitatis internae; in hac sententia sacramenta Vete– l'is Testamenti non convenirent univoce cum sacramentis Novi Testa– menti (3). Alii, e contra, dicunt de essentia sacramenti esse quidem significa– ,tionem sanctitatis internae, non vero ejus productionem seu causali- tatem (4). · · Tertia denique sententia, quae est Suarezii, distinguit sanctitatem internam et sanctitatem legalem, •et ad essentiam sacramenti requirit .significationem et causalitatem alicujus sanctitatis, .saltem legalis .(5). «Sumendo itaque, ait el. Billot,. sanctificationem sensu largissimo, prout abstrahit a quacumque determinatione sanctitatis interri,ae vez figurativae, sic de ratione omnis sacramenti est . ut practice sanctifica– tionem significet» (6). 19. Quid sit signum.-Signum est illud quod, prius cognitum, ducit nos in cognitionem alterius; celeberrima est Sti. Augustini .deflnitio; Signum: «res, quae praeter speciem quam ingeiit sensibus, aliquid aliud ex se faciens in cognitionem venire» .(7); sic, e. g. fumus signum est ignis, quia praeter speciem quam ingerit sensibus, nostris oculis, nos facit venire in cognitionem ignis. Uti patet, ínter rem quae signiflcat et rem quae signiflcatur, seu in– ter rem signiflcantem et rem signi1icatam, intercedit aliquis nexus, vi cujus unum facit alterum in cognitionem venire; exhinc divisio sig– ni in: a) Naturale, si nexus ab ipsa natura instituatur; e. g., fumus est signum naturale ignis. (2) STUS, THOMAS, III, q. 60, a. 3, (3) Ita PETRUS LOMBARDUS, in IV Sentent., dist. 1; STUS. ALBERTUIS MAGNUS, in IV. Sentent., dist. 1, a. 7; STUS. BONAVENTURA, in IV Sentent., dist. 1, p. 1, art. unic., q. 2 et 6. (4) STUS. THOMAS, III, q. 61, a. 1-3; STUS. BELLARMINUS, De sacramentis in ge– nere, lib. 1, c. 12, prop. 3; HURTER, De sacramentis, n. 278; PESCH, De sa– cramentis in genere, n. 20. (5) SUAREZ, De sacramentis .in genere, disp. 1, sect. 2, n. 12; DE Luoo, De sa– cramentis in genere, disp, 1, sect. 2; cfr. hanc quaestionem apud FRANZELIN, loe. cit., pag. 4 sqs., et BILLOT; loe. cit., pag. 21. (6) BILLOT, loe. cit. (7) De doctrina christia~a. lib. 2, c. 1; PL., 34, 35. ,IUJI'• THEOX.. DOGM.-IV.'-cS
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz