BCCCAP00000000000000000000583
DE COGNITIONE HUJUS POTESTATIS, th. 5, n. 640-641 361 ART. III De hu.jus potestatis ab Ecclesia cognitione. TRESIS 5.ª: Ecclesia jam ,ab initio credid.it et sibi vindicavit potestatem re– mittenili et retinendi peccata, et quidem judicialem, distinctam a potestate baptizandi. 640. Connexio materiae.-Oportet in praesenti doctrinani superius stabilitam documentis historicis traditionis fuicire; magno enim ardore eam, tam Rationalistae, quam Protestantes Liberales et Modernistae im– petunt, et quidem documentis etiam historicis; quapropter necesse est .ob circumstantias temporis in hac re immorari ita ut quid de erroribus modernis cogitandum sit bene sciamus. Cuilibet vel mediocriter versato in Sacra Theologia evidens est Ec– clesiam esse indefectibilem, ita ut depositum fidei, semel ei traditum,. fldeliter, vi specialis assistentiae, usque in saeculi finem custodiat; con– tra hanc veritatem, quae in Theologia Fundamentali probari solet, Mo– dernismus insurrexit et suam proposuit doctrinam de evolutione subs– tantiali dogmatis, quae, ut patet, totam fidem labefactare intendit; ipsa: tamen doctrina modernistica, utpote mero ratiocinio humano, aut me– lius, solis praejudiciis innixa, nullam eruit conclusionem quae non sit contra dogma revelatum; immo, quod pejus est, et contra historiam quam tantopere, saltem verbotenus, dicunt eorum patroni existimare; · quapropter cum historia historiae contradicere non valeat, Modernistae mendaces inveniuntur in ipsissima eorum positione, quo fit ut novum enascatur pro Ecclesia Catholica decus, eo quod id ipsum quod fides nos doceat, id rursus ratio historica luculentissime demonstret; haee: potissima ratio est cur Theologus in hac immoretur demonstratione, quae et maximam habet efficaciam contra modernos Ecclesiae impug– natores. 641. Sententiae adversariorum.-Omnes adversarii doctrinae statu– tae in eo conveniunt quod EccleSia non agnoverit hanc potes'catem, quam ei concedimus, ab ipso exordio, sed potius, dicunt, eam sibi at– tribuerit elapso quodam tempore; juxta Loisy jam ante finem primi: saeculi haec fides existeret; juxta Harnack, fides in potestatem remit– tendi peccata protrahi debet ad saeculum III; alii, e contra, ut Lea, ortum dogmatis descendunt usque ad saeculum XIII, dicentes hanc po– testatem, nec tempore Sti. Cypriani, nec Sti. Augustini, fuisse cognitam in. Ecclesia, sed introductam in Concilio Lateranensi IV (anno 1215) ,(1).. (1) LEA A History of auricular confession, 3 vol., London, 1896; HARNAC_K. Leh~buch der Dogmengeschichte, Freiburg 1888, t. 1; LorsY, L'Evangile et l'Eglise, 238 sqs.; DAILLE, Disputatio de' sacramenti sive auriculari Lati– norum confessione, Genovae, 1661.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz