BCCCAP00000000000000000000583
360 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 4, n. 638-639 ficiunt..., qui, claves regni caelorum habentes, quodam modo ante judi– cii diem judicant» (7). 639. Objectio 1.a: Potestas remittendi peccata erit potestas judicialis, vel con– tentiosa, vel criminalis. Jamvero neutra dicenda est ; non contentiosa, quia non agitur de aliquo jure controverso; non criminalis, quia per eam reus damnaretur, innocens absolveretur; hic, e contra, reus absolvitur. Ergo... Respondeo: Est potestas judicialis quae versatur circa rem criminalem; per eam enim judicatur reus de delicto coram Deo commisso; quod autem per ipsam 'reus non damnetur, sed potius absolvatur, non obstat quominus haec potestas sit vere judicialis, eo quod, juxta praedicta, omnia, quae sunt de essentia talis potes– tatis, in ea verificentur. Concedimus enim judicium sacramentale differre ab aliis judiciis criminalibus,. sed negamus in eo non salvari vere et proprie rationem judicii. - Objectio 2.'": In quolibet judicio humano, tam civili quam criminali, sententi& absolutionis importat aliquod jus, ab omnibus agnoscendum; sententia vero con– demnationis imponit aliquam poenam in delicti punitionem. Jamvero in judicio, sacramentali, si alicui retinentur peccata propter denegatam absolutionem, nulla im– ponitur poena. Ergo, saltero in sententia retentionis peccatorum, deest aliquod ele– mentµm quod est in omnibus judiciis commune. Respondeo : Concedo majar., sed nego minorem, nam si alicui denegatur absolutlo, peccatorum per sententiam retentionis, imponitur poena subeundi odium Dei et obli– gatio redeundi ad tribunal poenitentiae, iterumque subjiciendi peccata potestati cla– vium. Instant: Sed haec obligatio redeundi ad tribunal poenitentiae jam existit ab ipso momento in quo peccator commisit peccatum. Ergo si nulla nova obligatio ei im– ponitur, sententfa retentionis jam non est judicialis. Respondeo: Nulla nova obligatio ei imponitur, ita tamen ut per sententiam re– tentionis non perseveret illa quae jam existebat, nego; ita ut perseveret, concedo. Obligatio comparendi ad tribunal poenitentiae existit ab· ipso momento in quo peccatum mortale fuit commissum; haec obligatio facit ut sacramentum Poeni– tentiae sit omnino necessarium ad delendum peccatum postbaptismale, ita ut per ipsum in voto susceptum remittatur; quapropter, etsi per sententiam retentionis nova obligatio peccata subjiciendi potestati clavium non exsurgat, per sententiam retentio– nis fit quod eadem obligatio perseveret; quod posset facile exemplo appellationis et ejusdem sententiae renovationis in quolibet judicio humano explicari ; quippe sae– pissime occurrit quod aliqua causa fuerit jam judicata, et postea, per apellationem ad superius tribunal, rursus in eadem sententia confirmata; neme tamen ab hac sen– tentia ultima, vi cujus eadem obligatio confirmatur, rationem judicialem removebit; quodsi ita est in judiciis humanis, cur non in sacramentali?... Instant: Sed haec omnia eodem modo verificantur in sacramento Baptismi; nam si alicui datur Baptismus, peccata ei remittuntur; si vero ei non datur, ejus pee– cata retinentur. Jamvero hoc non facJ.t quod baptismus sit verum judicium. Ergo neque Poenitentia. Respondeo: Negando paritatem, nam ei cui sacramentum baptismi denegatur, pee– cata non retinentur, sed tantum beneficium quoddam non confertur; ratio est quia ille, qui non est baptizatus, non est subditus Ecclesiae, ideoque non subditur ejus jurisdictioni. Aliis verbls, ille qui non est baptizatus, habet vinculum erga Deum, non autem erga Ecclesiam ; si igitur ei denego baptismum, manet eodem modo ligatus erga Deum; et potest ab hoc vinculo solvi a quocumque alio, etiam extra Ecclesiam exis– tente ; quaprópter verum est quod si alicui denegatur baptismus, ejus peccata non remittuntur; sed falsum est quod peccata ei retineantur; retinere importat alíquid, positivum, quod locum non habet quando baptismus denegatur, eo quod non sit sub– ditus Ecclesiae. ('l) Journel, 1345.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz