BCCCAP00000000000000000000583

DE PO'TESTATE JUDICIAL!, th. 4, n. 636-638 359 d) In judicio forensi distinguuntur accusator, reus, testes; in sa– cramentali, ídem sunt. Concedimus igitur plura adesse in quibus potestas judicialis huma– na et sacramentalis differunt inter se; at vero ea in quibus differunt, non sunt essentialia, sed accidentalia. Pars 2.ª: Quapropter omnino distinguitur a P-Otestate baptizandi, 637. Probatur. a) Potestas remittendi et rntinendi distinguitur a potestate baptizandi si illa est judicialis, non vero haec· altera. Atqui ita est. Ergo ... Prob. minar.: Illa potestas est judicialis quae respicit duos terminos contrarie oppositos, quorum unus est absolutio, alter vero condemnatio. Atqui in potestate baptizandi non habentur duo terniini contrarie op...' positi. Ergo... Prob. nov. minor.: '3aptizare est aliquem lavacro aquae abluere· in ordine ad deletionem maculae, praesertim originalis; non baptizare nihil aliud est quam hoc beneficium regenerationis non con/erre; sed profecto ei quem non baptizas, non retines peccatum, id est, non exer– ces erga ipsum actum quemdam jurisdictionis, sed tantum negas be– neficium. b) Ex hac fundámentali discrepantia sequitur quod potestas remit– tendi et retinendi peccata exerceatur in subditos Ecclesiae, non vero po– testas baptizandi, per quam homines subditi fiunt Ecclesiae. e) Si potestas baptizandi et potestas remittendi essent unum et idem, hoc consectarium sequeretur: quod scilicet Ecclesia non posset remitiere peccata subditorum suorum; nam ti.deles subditi fiunt Eccle– siae per baptismum. Jamvero hoc est incohveniens. Ergo ... 638. Ex Patribus.-Cuin in thesi sequenti multa Patrum testimonia sint adducenda, in quibus Patres et existentiam .hujus potestatis et ejus indolem judicialem ac differentiam a potestate baptizandi clare affir– ment, duo tantum testimonia Patrum sufficient clarissima. Stus. Joannes Chrysostomus: «Si vis videre discrimen quantum sit r.egem inter .et sacerdotem, expende modum potestatis utrique traditae, videbis sacerdotem multo sublimius rege sedentem... ·Rerum terrenarum administrationem sortitus rex est... verum sacerdotii solium in caelis collocatum est, et caelestia administrandi habet auctoritatem. Qui$ haec dicit? Ipse caelorum rex: quaecumq'lf,e enim alligaveritis... A terra prin– cipium judicii sumit caelum; nam jude.x sedet in terra, Dominus sequi– tur servum, et quidquid hic in inferioribus judicaverit, hoc me in su– pernis comprobat» ( 6). Stus. Hieronymus: «Absit ut quidquam de his (clericis) sinistrurii lo– quar, qui, apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore con- (6) In Isctiam, hom. 5, 1; PG., 56, 130 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz