BCCCAP00000000000000000000583
358 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 4, n. 635-636 e) Causa deciditur per sententiam absolutionis vel condemnationis, vel quod idem est, sententia respicit duos terminas contrarie oppositos, liberationis unum, condemnationis alterum. Quod faene probatur si attenditur ad verba Joannis: «Quorum re– miseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinueritis, retenda sunt». Nam remittere et retinere sunt termini oppositi, non contradictorie, sed et contrarie, quorum primus significat liberationem ab onere peccati, secundus vero significat actionem ligandi, onus subeundi. Retinere non est idem ac non remittere; sed praeter non remissio– nem aliquid plus importat, nempe, ligationem; sicut enim potestas re• mittendi continetur in potestate solvendi, sic potestas retinendi in po– testate ligandi; unde vocabulum «retinere» non dicit tantum non exer– citium potestatis, seu non usum hujus potestatis, sed dicit actum po– sitivum et realem quo peccata ligantur et impediuntur ne abeant; iste sensus est adhuc clatior si consideratur vox graeca «kekratentai», quae, tam in usu profano, quam in biblico, significat aliquam actionem rea– lero et positivam vi cujus aliquid coerceo, vinco, supero, in servitutem redigo. «Per exercitium pbtestatis remittendi, ait el. Huarte, liberatur homo a culpa et poena aeterna, seu liberatur ab obligatione subeundi odium Dei et debitum poenae aeternae; et hinc jus aliquod peccatori asseritur, jus nempe quod habe't ut amicus Dei reputetur et sit; per exercitium autem potestatis retinendi, peccatum manet, et peccatori imponitur onus aliquod, quod consistit in obligatione redeundi ad hoc ut habere possit remissionem peccati» ( 4). , Quapropter optime el. Billot: «Remittere et retinere non opponun– tur contradictorie sicut positivum negativo, sed omnino contrarie ut duo positiva; nam remittere est /acere ut vi claviurn culpa solvatur; retinere vero est ligare hominem ad hoc ut rursus compareat, faciendo ut ra– tione culpae retentae, judicio clavium semper S'flbjectus remaneat» (5). 636. Nota bene.-Potestas remittendi et retinendi peccata est vere judicialis ac proinde verificat ea omnia quae sunt de essentia talis po– testatis; attamen, multa sunt accidentalia in qúibus utraque differt; quod bene in mente retineri oportet ad solvendas objectiones. Accidentalia in quibus differunt, haec sunt praecipua: a) Finis primarius est in utraque potestate diversus; nam potestas judicialis forensis intendit bonum commune societatis, proinde puni– tionem delinquentis et reparationem ordinis laesi; potestas, e contra, judicialis sacramentalis intendit primario bonum peccatoris et libera– tionem a culpa. b) Ex hoc puncto fundamentalissimo aliud sequitur consectarium maximi momenti, nempe quod in judicio forensi reus damnatur, in sa– cramentali, e contra, absolvitur. c) In judicio forensi per absolutionem conceditur justitia quaedam le.galis, externa, quae potest forsan conciliari cum vera culpa interna; in judicio sacramentan efficitur vera et intrínseca justitia. (4) HUARTE, Pe sacramento Poenitentiae, pag. 65. (5) BILLOT, op. cit., pag. 21.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz