BCCCAP00000000000000000000583

DE POTESTATE JUDICIAL!, th. 4, n. 634-635 357 atque poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam ap– pellari, a. s.» (3). Rursus in hoc canone explicite mentio non fit de distinctione potes– tatis remittendi et baptizandi, sed tantum fit sermo de sacramento Bap– tismi et Poenitentiae; sed quia diversitas specifica utriusque sacramen.– ti implicat etiam diversitatem potestatis, dicendum est quod Concilium, saltem implicite, definierit distinctionem utriusque potestatis. Pars l.ª: Potestas remittendi... est .judicialis. 635. Probatur.-Potestas judicialis ma est quae, in capite societatis existens, vel ab eo descendens, decidit rem, et quidem ad normam ju– ris, per sententiam absolutionis vel condemnationis. Atqui ita est potes– tas remittendi et retinendi peccata quam Christus contulit suae Eccle– siae. Ergo ·potestas remittendi et retinendi peccata est judicialis. Prob. minor.: Constat ex textibus supra allatis Mt. et Joan.; nam: a) Est potestas existens in capite societatis ecclesiasticae vel ab eo descendens. Evidens est quod Christus, qui est caput invisibile Ecclesiae, habuerit hanc potestatem remíttendi peccata, quandoquidem ipse, ut– pote Redemptor et Salvator, necnon et Judex a Deo constitutus, non semel, sed pluries peccata remisit in hoc mundo. Hánc potestatem Christus suis apostolis communicavit quando dixit: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» ... potes.tas igitur remittendi peccata existit in capite et in aliis membris per· ejus communicationem. b) Exercenda est ad normam juris, quod, etsi explicite non habea– tur in textu, debe.t. tamen subintell~gi: 1. 0 ) Eo quod sententia ín terris data debeat ratihaberi a Deo in coelo; repugnat enim quod in coelo rata habeatur illa sententia remis– sionis quae indigno foret concessa; unde per prius cognoscenda est causa, ita ut, non modo arbitrario, sed ad normam juris judicetur. 2. 0 ) Potestas remittendi et retinendi peccata est potestas delegata, Apostolis eorumque successoribus communicata, in ordine ad deciden– das per sententiam causas quarum Deus est creditor, horno vero debi– tor. Jamvero in hujusmodi negotio remittens peccata non potest arbi– trario modo procedere, sed ad .normam juris. Ergo debet per prius cau– sam cognoscere et sententiam ferre ad normam juris. 3. 0 ) Id etiam probatur ex eo quod .tam ex natura rei quam ex vo– luntate Christi peccata non remittantur sine aliqua poenitentia, ut pos– tea dicemus. Jamvero Christus non potuit hominibus concedere potesta– tem remittendi peccata suae voluntati et ipsi rerum naturae contrariam. Unde potestas remittendi peccata supponit cognitionem peccati et dis– positionem poenitentis. (3) DENZINGER, 912; cfr. etiam 895, 899, 902. 1

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz