BCCCAP00000000000000000000583
356 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 4, n. 631-634 liberationis unum, condemnationis alterum, ita ut illa potestas exerceri non possit quin alterutrum duorum terminorum attingat. Tria igitur sunt elementa essentialia in pótestate vere judiciali, et proinde necessaria ad constituendum verum judicium: a) Quod potestas existat in capite societatis, vel in alio ab ipso descendens; b) quod exerceatur ad normam juris, et e) quod sententia feratur auctoritativa, quae respiciat duos terminos contrarie oppositos, absolutionis scilicet vel condemnationis; ubi haec tria elementa inveniuntur, verum quoque judicium invenitur, etsi multa alia, omnino accidentalia, desiderentur, 632. Status quaestionis.--Qua€ritur igitur in praesenti utrum potes– tas remittendi et retinendi peccata, cujus promissionem et collatio– nem Ecclesiae factam fuisse probavimus in thesi praecedenti, sit vere judicialis, an non; utrum scílicet verificet omnia elementa essentialia quae potestatem judicialem constitl;lunt; in thesi affirmative respon– demus, ac proinde statim deducimus potestatem remittendi et retinendi peccata esse prorsus diversam a potestate baptizandi, eo quod, juxta sta– tim dicenda, potestas judicialis exerceri nequit nisi in subditos, potestas vero baptizandi in illos exerceatur qui subditi Ecclesiae non sunt .. 633. Adversarii.-Sunt Protestantes, secundum quos potestas. remit– tendi et retinendi peccata est potestas mere concionatoria praedicandi evange1ium aut declarandi remissionem peccatorum; jamvero nemo est qui non videat Protestantes esse suis principiis consequentes quando huic potestati negant ·rationem judicialem; quis enim cticere audebit praedicatioi:lem ,evangelii esse actum judicialem?, vel personam, quae praedicat, munere fungi judicis? Propter eamdem rationem dicunt Protestantes potestatem remittendi et retinendi peccata nihil aliud esse quam potestatem baptizandi .(1). 634. Censura. a) Quod absolutio sacmnientalis sit actus judicialis, est de fide definitum in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi remissa esse peccata confitenti, modo tamen credat se esse absolutum, a. s.» (2). Etsi in hoc canone formaliter et expresse definiatur absolutionem sa– cramentalem sacerdotis esse actum judicialem, idem tamen dicendum est de potestate remittendi peccata, quandoquidem absolutio sacramen– talis sit actus positus in vi istius potestatis; nonnisi vi potestatis judi– cialis potest poni actus judicialis. b) . Quod sacramentum Poenitentiae sit distinctum a sacramento Baptismi, est etiam de fide definitum: «Si quis sacramenta confundens, ipsum baptismum poenitentiae sa– cramentum esse dixerit, quasi haec duo sacramenta distincta non essent, (1) c<Poenitentiae sacramentum, <i,uod ego his duobus accensui, signo visibili et divinitus instituto caret, et aliud non esse dixi quam viam et reditum ad Baptismum», apud BELLARMINUM, De Poenitentia, lib. 1, c. 9 et 12; cfr. A. MICHEL, Péniténce, DTC., 12, 1053-1066. (2) DENZINGER, 919.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz