BCCCAP00000000000000000000583

DE POTESTATE JUDICIAL!, th. 4, n. 63.1 355 THESIS 4.ª: Potestas remittendi peccata, Ecclesiae a Christo concessa, per modum judicii est exercenda; quapropte1• omnino distinguitur a potestate ba.ptizandi. 631. Explicatio ter:m,inorum. Quid sit po,testas judicialis:-Ad hanc thesim intelligendam necessarium est investigare quid sit. potestas ju– dicialis, et in quo reponi debeat essentia alicujus judicii; postea facile nobis erit conclusionern. inferre pro nostra thesi. Porro, potestas judicialis ea est facultas moralis quae residet in ca– pite societatis, vel in aliis per ejus communicationem, in ordine ad cog– noscendas et decidendas, publica auctoritate, et quidem per sententiam ad normam juris latam, causas inter cives existentes. Ex:piicatio.-Facultas moralis, aliquid exigendi. Quae residet in capite societatis vel in aliis, per ejusdem facultatis delegationem seu communicationem. Haec enim potestas potest residere, vel in capite societatis supremo, in qua certe residet tota, yel in aliis membris istius societatis; cum impossibile sit. quod caput societatis ad omnia per se attendat, non tantum conveniens, verum etiam necessarium est, aliquam partem suae facultatis ad alíos delegare, qua et ipsi, auc– toritate publica muniti, in regimen influxum habeant. In ordine ad cognoscendas .et decidendas, publica auctoritate, cau– sas ínter cives -existentes. Potestas igitur judicialis est quaedam párti– cipatio potestatis jurisdictionalis, et tamquam objectum habet cognos– cere et decidere publica auctoritate causas inter cives existentes; ratione istius bene determinati objecti, potestas judicialis distinguitur a qua– cumque alia potestate. Causae, quae inter cives existere possunt, ad duas categorías redu– cuntur: prout agatur de aliquo jure controvertendo, vel de aliquo de– licto puniendo; in primo casu, causa est contentiosa vel civilis; in se– cundo casu, causa appeHatur criminalis. Cognitio causae. Antequam sententia proferatur, necessaria est cog– nitio causae, et quidem auctoritativa; quod per se patet, si attendatur: a) quod sententia ferenda est, non modo arbitrario, sed ad normam ju– ris, et b) ita ut vim habeat coram societate; omnia igitur quae judex fa– cit vel exigit, exigere debet vi suae potestatis publicae, seu jurisdictio– nalis. Sententiae proZatio. Semel cognita causa, debet judex ad normam ju– ris sententiam ferre, cum qua judicium. clauditur; in .tantum deciduntur causae in quantum per sententiam latam terminantur. Sententia potest esse liberativa, seu absolutoria, et condemnatoria, prout ab onere liberet, ac proinde absolvat, vel reum condemnet: si agitur de re criminali unus idemque horno vel absolvitur vel damnatur;i si vero agatur de re contentiosa, unus redintegratur in pacificam pos-. sessionem juris, et alter prohibetur exercitio juris ei non debiti, ac ptoinde quoddammodo damnatur. Vides igitur, quod in praesenti materia est valde notandum: potes– tatem judicialem necessario respicere duos terminas omnino oppositos,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz