BCCCAP00000000000000000000583
354 D~ SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 3, n. 629-630 -------- fraterna; quando enim frater adversus nos peccaveri,, primo corrigendus est secreto, secundo coram duobus vel tribus testibus; si vero eoa non audierit, corrigi debet co– ram Ecclesia; denique tandem si neque Ecclesiam audierit, habendus est tamquam ethnicus et publicanus. Tune Christus rationem hujus facti tradit, dicendo quod quaecumque apostoli sol– vant, solutum erit in coelo; quod vero ligent, ligatuo erit quoque a Deo. Unde occasio istius doctrinae reponenda est in correctione fraterna; Christus ta– men non tantum doctrinam exposuit, verum etiarr:. rationem dedit: quia nempe· ipse Apostolis et Ecclesiae hierarchicae talem potestatem concedit ut possint senten– tiam ferre, quam in coelo DeÚs rátihabet. Objectio 4.a: Doctrina a nobis propugnata contradicit aliis locis Sacrae Scrip– turae, in qúibus totum ministerium ministrorum Dei reponitur in praedicatione evan– gelii, in exhortatione fidelium; sic e. g. dicitur in 2 ':!or. V, 18-20, quod Deus posuit «in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos». Unde ministri Dei debent praedicare, exhortare, et in hoc stat eorum efficium. Respondeo : Et in hac praedicatione verbi reconciliationis continetur etiam doc– trina de remissione peccatorum, concedo; continetur exclusive potestas praedicandi evangelium, nego. Et res evidens est si consideretur quod Protestantes praeter praedicationem evan– gelii admittant potestatem baptizandi; · unde argumentum potest contra ipsos re– torqueri. Objectio 5.a: In libris Talmudicis .haec verba «sol-cere et ligare» significant decla– rare aliquid esse permissum vel prohibitum. Jamvero supponendum est Christum ea– dem verba in eodem sensu adhibuisse quo habebant apud Judaeos. Ergo Christus per haec verba contulit Apostolis potestatem declarandi legem, aliquid scilicet esse lici– tum vel illicitum. Respondeo: · Dist. majar.: Id significant semper, r.ego; aliquando, concedo. Et revera, haec verba «solvere, ligare» non unam habent in libris Talmudicis signi– ficationem; aliquando enim significant declarationem liceitatis vel illiceitatis alicujus actionis; aliquando vero significant actus jurisdictior.is, utputa leges condere, abro– gare, immutare ; bine Christus potuit haec verba uno vel altero modo usurpare; quod autem ea usurpaverit sensu jurisdictionali, non tantum ex interpretatione tra– ditionis, verum etiam ex ipso contextu clare deducitur; nam ratio cur frater qui Ec– clesiae non obedierit, habendus sit tamquam ethnicus et publicanus et excommunica– tus,· est quia Ecclesia habet potestatem ligandi atque solvendi; haec igitur potestas est causa excommunicationis. Jamvero hoc supponit potestatem jurisdictionis. ART. II De· natura hujus potesta.tis. 630. Conn.exio matedae.-Absoluta. quaestione de existentia potes– tatis remittendi et retinendi peccata, ulterius procedendum est et in– quirendum quo modo haec potestas exerceri debeat, in quo ejus natu– ram perscrutabimur; constat enim quod aliqua potestas possit multipli– citer exerceri, vel simplici imperio, vel ad lib:tum potestatem habentis, vel pro merito subjecti, vel denique modo judiciali. Ad hanc quaestionem dilucidandam ponimus sequentem thesim, cu– jus maximum momentum némo est qui non videat, praecipue si atten– dat ad Protestantium placita, secundum quos potestas remittendi non est distincta a potestate baptizandi, nec sit judicialiter exercenda.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz