BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA POTESTATIS CLAVIUM, th. 3, n. 629 353 doeete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Saneti», et Me. 16, 15: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui erediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non erediderit, eonderrínabi– tur». Atqui in istis locis agitur de potestate baptizandi et praedicandi. Ergo de eadem potestate est sermo in Joan. citato. Respondeo: Nego majorem, nam agitur de diversis apparitionibus; apparitio, quae narratur apud Joannem, locum habuit Hierosolymis, in ipso die Resurrectionis Chris– ti; apparitio, e contra, JJ,,lt. et Me. in Galilaea, paulo ante Ascensionem. Praeterea, in his apparitionibus agitur de rebus diversis, quandoquidem aliud est praedicare et baptizare, et aliud omnino diversum remittere et retinere peccata, sicut in thesibus sequentibus declarabitur. Instant: Saltem parallelismus habetur inter locum Joan. 20, 22 et Le. 24, 47, qui sicse habet: «Et 0 11raedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes; nam a vers. 36 ad 49 eadem apparitio narratur apud Le. quae apud Joan. Jamvero apud Lúe. res est clara: mittuntur apostoli ad. praedicandam poenitentiam et remissionem peccatorum. Ergo idem omnino contineri. debet in verbis Joannis. Respondeo: a) Negando ·omnino ibi sermonem esse de eadem apparitione; eadem apparitio narratur quidem a vers. 36 ad 44; sed a vers. 45 incipit alia cum his verbis: «Et dixit ad eos. .. » prout mos est apud Le., qui solet multa compendiose narra– re quae diversis in occasionibus a Christo prolata fuerunt. b) Etiamsi ageretur de eadem apparitione in utroque loco, parallelismus deberet adhuc negari, nam apud Le. fit sermo de quadam delegatione omnino generali, praedi– candi scilicet poenitentiam et remissionem peccatorum; apud Joannem, e contra, de collatione potestatis bene determinatae, remittendi scilieet et retinendi peeeata. Nota bene.-Haec obj,ectio falsissimo nititur fundamento: nempe quod unus evangelista non possit in eadem apparitione aliquid plus dicere quam alter; per se patet hanc regulam sese opponi indoli Sacrae Scrip– turae et sanae criticae. Sed si in genere haec regula non potest uno modo sustineri, a fortio– ri rejicienda est quando sermo instituitur ex evangelio Sti. Joannis; mos est enim Sto. Joanni ut non narret ea quae ab alío apostolo evan– gelista súfficienter narrata sunt; narrat vero ea quae ab aliis fue– runt omissa vel non explicite declarata; id enim apparet multis in lo– cis; utputa in collatione potestatis jurisdictionalis, Petro ejusque succes– soribus, in promissione SSmae. Eucharistiae, et in collatione potestatis · .remittendi et retinendi pecéata. Objectio 2.•: Patres interpretantur locum Joannis de potestate baptizandi (21). Atqui Patres infaEibiles sunt in interpretatione S. Scripturae. Ergo... Respondeo: Dist. majar.: omnes, nego; aliqui, suba., sen.su exclusivo, nego; in– clusivo, ita ut hanc potestatem admittant, concedo. Et revera, sunt aliqui Patres qui censent potestatem baptizandi. esse inclusam in potestate remittendi, at non sensu exclusivo, quandoquidem ipsi Patres, aliis in locis, potestatem peccata remittendi probent ex loco Sti. Joannis. Objectio 3.•: In textu Mt. 18, 18, agitur tantummodo de correctione fraterna, i.deoque verba Hla «quaecumque alligaveritis, quaecumque solveritis... » nihil aliud sibi volunt praeter exercitium ipsius. Atqui iste locus est parallelus cum Mt. 16, 19. Ergo etiam in hoc loco de correctione fraterna tantum est sermo. Respondeo : Dist.. majar. : In loco Mt. 18, 18 doctrina de correctione fraterna fuit occasio talia dicendi a Christo, concedo; nihil aliud continetur praeter doctrinam de correctione fraterna, nego. Verum est ·quod Christus in loco Mt. citato ,:;ermonem instituerit de correctione ,......._ ______ (21) Citantur STUS. CYPRIANUS, Epistulq, 73, 7; STU/:!. AMBROSIUS, De poeniten– tia, 1, 8, 36;. STUS. AUGUSTINUS, De baptismo, 3, 18, 23; PL., 43, 150. Cfr. G. onoARI, La dottrina della penitenza in S. Ambrogio (Roma, 1944). MAN. THEOL. DOGM,-IV.-24
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz