BCCCAP00000000000000000000583

352 DE SACRAMENTO POÉNITENTIAE, th. 3, n. 628-629 «Adversarii, ait Puig de la Bellacasa, in protasi quidem admittunt tropum, in apodosi autem negant; sed quo jure in eadem locutione mu– tant significationem ejusdem verbi, cum non solum nihil indicet eam esse mutandam, sed potius tota emphasis locutionis versetur in ejus– dem verbi, ejusdemque plane significationis, repetitione?» (17). 3.º) Sed consistit in facultate remittendi p.eccata quoad reatum -0ulpae: Verum est quod in Sacra Scriptura haec vox «peccatum» aliquan– do significet poenam peccati; sic e. g. «Non igitur regnet peccatum in corpore vestro mortali» (18); sed hic terminus complexus «remittere peccata» semper significat in Novo Testamento remissionem culpae; sic e. g. quando Christus curavit paralyticum, haec habet sacer textus: «Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua» (19); quae verba Scribae de vera remissione culpae intellexerunt et inde scandalizabantur eo quod solius Dei sit peccata remittere (20). Ergo etiam in hoc loco intelligi debet collatio potestatis remittendi peccata ita ut coram Deo sint vere remissa. Praeterea potestas, quarn Christus suis apostolis confert, se extendit irnmediate, vel ad ipsum peccatum, vel ad poenam ejus: si autern ad poenam, velad aeternam velad temporalem. Jamvero non potest imme– diate se extendí ad poenam temporalem, eo quod in textu dicatur quod peccatum non tantum remittatur, verum etiam retineatur, ita ut illud quod ab apostolis fuerit retenturn in terra, sit etiarn a Deo retenturn in coelo; sed poena temporalis non potest retineri a Deo: est enim tem– poralis, quae, prout ejus nomen indicat, terminum habeat necesse est. Poena aeterna rernittitur semper simul cum culpa; quapropter inuti– lis foret aliqua potestas remittendi poenam aeternam, eo quod tune tan– turn deleatur, quando deletur culpa. Unde sequitur potestatem remittendi peccata intelligi debere de re– missione peccati, prout peccatum dicit reatum culpae, seu offensae er– ga Deum. Confirmatio: Denique id confirmatur ex tofo contextu, in quo Chris– tús solemniter et emphatice loquitur ad apostolos: tum ejus verba tum ejus actio insufflandi in apostolos portendunt aliquid magnum et om– nino divinum ipsis conferri: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos»; haec partícula «sicut» quarndam similitudinern statuit ínter missionem Christi et apostolorum; similitudo desumenda est ex parte operis ad cujus exsecutionem et propagationem Apostoli destinati erant; ex parte scilicet salutis; cum igÍtur ad hanc salutem consequendam quam maxi– me necessaria sit remissio peccatorum, constat quod in hoc loco Chris– tus conferat suis Apostolis suam potestatem remittendi peccata. 629. Objectio 1.a: Verba Domini apud Joan 20, 22, sunt parallela cum verbis ipsius apud Mt. 28, 18: «Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo (17) De Poenitentia, n. 540. (18) Aá Rom., 5, 6. (19) Mt., 9, 2-3. (20) Ibiá., cfr. etiam Le., 'l, 47 sqs.; Mt., 6, 12; Act. Apost., 2, 38, etc.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz