BCCCAP00000000000000000000583
16 DE. SACRAMENTIS IN GENERE, n. 15-18 peccati; Poenitentia, quia tollit peccatum mortale; Matrimonium, quia mínimum habet de spiritualitate (3). rn. Ratione neeessitatis.-Aliqua sacramenta sunt o:mnino necessa– ria in re aut saltem in voto; alía vero non sunt necessaria nisf secun– dum quid. Absolute nécessaria sunt: Baptismus pro omnibus in re aut saltem in voto; Poenitentia, pro iis qui post baptismum mortaliter peccave– runt; Ordo, ut in Ecclesia sint rectores; Matrimonium, ut societas flde– lium propagetur. Necessaria seczindum quid: Confirmatio, Eucharistia, Extrema Une– tío; multi enim sine his sacramentis salvantur, sed difficilius, aut sal– tero. non tam facile. CAPUT 11 DE ESSENTIA SACRAMENTORUM 17. Connexio materiae.-Constat igitur ex thesi praecedenti quod septem sint sacramenta Novae Legis, nec plura nec pauciora, septem scilicet ritus sensibiles ab Ecclesia adhibiti ad sanctiflcationem ani– marum. At ultra procedentes, necesse est naturam et intrinsecam constitu– tionem ipsorum considerare ut perfecte sciamus quid sit sacramentum, prout nos de sacramentis loquimur. Jamvero essentia, seu natura, alicujus rei optime invenitur per in– vestigationem ejus causarum intrinsecarum; tune enim habetur scien– tifica definitio quando causae intrinsecae in ipsa definitione apparent. Antequam tamen ad ipsas theses veniamus, aliquid praevium dicen– dum est de sacramento prout est in genere signi, et de ejus significa– tione. _ 18. a) Sacramentum est in genere signi.-Quod sine ulteriori pro– batione assumimus; revera, inter multiplices sacramenti acceptiones, una est, et quidem praecipua, Pro signo aliqúo sensibili: «Specialiter autem nunc loquimur de sacramentis, secundum quod important habi– tudinem signi; et secundum hoc sacramentum ponitur in genere sig– ni» .(1); ceterum de hac re numquam exstitit disputatio. b) Si igitur sacramenta sunt in genere signi, quid significent? Sa– cramentum, prout nos de· sacramentis loquimur, significat rem sacram, in quantum haec res sacra sanctificat homines. In hac re sacra, quae sanctificat hominés, tria possunt considerar!: «videlicet, ipsa causa sanctificationis na,strae, quae est passio Christi; et fa(f'ma nostrae sanctificationis, quae consistit in gratia et virtutibus. (3) Snrs. THOMAS, III, q, 65,' a. 3. (1) Snrs. THOMAS, III, q. 60, a. 1; nec aliter Snrs. BONAVENTlJRA, in IV. sen– tent., dist. 1, p. 1, q, 2; Sconrs, in IV . sentent., dist. 1, q. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz