BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA POTESTATIS CLAVIUM, th. 3, n. 628 351 culpae. Ergo admittenda est in Ecclesia potestas remittendi et retinendi peccata quoad reatum culpae. Prob. major.: Quod in hoc loco aliqua conferatur Ecclesiae potestas,, , et quidem circa peccata, plus quam evidens est, nam id expresse sonant. omnia et singula verba; id etiam appa:ret ex solemnitate verborum et ex modo narrationis; caeterum id expresse admittitur etiam ab ad– versariis. Nec minor est consensus circa perseverantiam in Ecclesia praedictae potestatis collatae, quod satis etiam constat ex eo quod numquam in Ec– clesia adfuerit una disputatio de hác re. Solus Abaelardus id videtur– negasse; sic enim sonat propositio ejus damnata: «Quod potestas ligandi; et solvendi Apostolis tantum data est, non successoribus» (16). Id praeterea confirmatur ex .ipso contextu: nam sicut Pater misit. Christum, sic pariter Christus mittit Apostolos suos; considerari enim debet quod apostoli mittuntur ad continuandum illud ipsum opus quod qhristus acceperat a Patre, et quod eamdem conferat potestatem quam ipse Christus in se habebat; ad hoc igitur opus peragendum, quod in Ecclesia perdurare debet, concedit Christus non quoddam privilegium,. seu charisma mere personale, sed aliquam potestatem quae necessario. debet etiam perdurare in Ecclesia. Prob. minor.: Jamvero haec potestas non consistit: l.') In nudo ministerio praedicandi evangelium: Nam: a)· si, secun-• durri Protestantes, remittere peccata idem est ac praedicare evangelium, retinefe peccata significare debebit potestatem non praedicandi evan– gelium; quod falsum esse aperte manifestum est. b) Idem vocabulum in eodem loco eamdem significationem habeat, necesse est, nisi aliunde constet contrarium. Jamvero in praedicta peri– cope illud vocabulum «remittuntur eis» significat deletionem peccato– rum apud Deum. Unde eamdem significationem retinere debet in primo, inciso; ac proinde significat potestatem apostolorum ad remittenda pec– cata; nulla ratio adduci potest in contmrium nisi forte dicas repugnare• concessionem hujus potestatis hominibus factam; sed haec ratio .nihil valet, eo quod non repugnet homines esse causas ministeriales remis-• sionis peccatorum. 2.'') In ministerio annuntiandi aut declarandi pecca,ta esse remissa:– Nam: a) idem vocabulqm in eadem pericope eamdem significationem prae se habeat necesse est. Jamvero in secundo inciso haec verba: «re– mittuntur eis» certo significant peccata a Deo deleri. Unde necesse est ut eamdem significationem habeant in primo inciso. b) Si vero tam in primo quam in secundo inciso praedicta verba in– telligerentur de mera declaratione, nihil ineptius inveniretur dictum: sic· enim intelligi deberent verba Christi: «Quorum declaraveritis peccata. esse remissa, eorum declarantur esse remissa coram Deo». (l.{)) DENZINGER, 379.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz