BCCCAP00000000000000000000583
350 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 3, n. 626-628 --------- 2. 0 ) Hanc protestatem rursus Christus promisit omnibus Apostolis. «Amen, dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt liga– ta et in coelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo» . (14). Occasione desumpta ex modo procedendi cum fratre qui peccaverit, dicit Christus ultimo recurrendum .esse ad Ecclesiam, ita ut si peccator Ecclesiam non audierit, censendus sit tamquam ethnicus et publicanus; rationem autem assignat, quia Ecclesiae conceditur potestas solvendi atque ligandi, ita ut quodcumque fuerit ab Apostolis ligatum vel solu– tum in terra, ligatum vel solutum sit a Deo in coelo. Rursus igitur talis potestas Apostolis in hoc loco promittitur ad socie– tatem christianam regendam ut sit universalissima et amplissima; ad omnia igitur se extendere debet quae ad finem Ecclesiae consequendum sunt necessaria; cum vinculum peccati sit id quod praecipue fini Eccle– siae consequendo obstat, resultat quod in hac p'romissione potestatis contineatur et potestas remittendi et retinendi peccata. § II.-HAEC POTESTAS ACTU CONFERTUR 627. Connexio materiae.-In duobus testimoniis praecitatis contine– tur promissio potestatis remittendi et retinendi peccata, saltem quate– nus Ecclesiae promittitur talis potestas quae sit sufficiens ad consequen– dum finem ipsius; in illa igitur potestate universalissima dicendum est contineri etiam potestatem non tantum pro foro externo, sed etiarn pro foro interno. Sed haec potestas remittendi et retinendi peccata adeo apparet supra consuetum ordinem extraordinaria ut deberet non modo referri in reve– latione quoad ejus promissionem, verum etiam quoad ejus colla– tionem ( 15). 628. Probatur ex Sacra Scriptura.-Haec tantae potestatis collatio habetur apud Joannem 20, 21: «Dixit eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanc– tum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinue– ritis, retenta sunt». Argumentum.-In his verbis confertur Ecclesiae aliqua potestas quae in Ecclesia perdurare debet. Atqui haec potestas non consistit in nudo ministerio praedicandi evangelium, aut annuntiandi peccata esse re– missa, sed in facultate r~mittendi vez retinendi peccata quoad reatum (14) (15) Mt., 18, 18. «Talis est ac tanta, ait el. Billot, collata mortalibus auctoritas dimittendi peccata, et a consueto rerum humanarum ordine adeo exorbitans, ut ne– cesse omnino fuerit mentionem specialissimam de ea fieri, ne omnem cre– dibilitatem superare videretur». Op. cit., pag, 17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz