BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA POTESTATIS OLAVIUM, th. 3, :ti. 626 § I.-HAEC POTESTAS PROMITTITUR 626. Probatur thesis: 1. 0 ) Haec potestas promittitur Petro. a) Ex verbis Mt. 16, 16: 349 «Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solu– tum et in coelis». Argumentum.-In hoc loco, $Ub metaphora potestatis -claviuni, pro– mittitur Petra ejusque successoribus potestas plena et universalis ligandi atque solvendi a quocumque vinculo quod consecutionem finis Ecclesiae impediat. Atqui id quod maxime impedit consecutionem finis Ecclesiae est peccatum. Ergo in hoc loco Christus promisit Petro ejusque succes– soribus potestatem remittendi peccata. Explicatio: Evidenter in hoc loco promittitur Petro tamquam capiti · Ecclesiae, et quidem sub forma metaphorica potestatis clavium, potestas plena et universalis; usus istius metaphorae frequens est tam in lib:i,¡is profanis quam sacris, et per ipsum significatur potestas jurisdictionis in domum vel civitatem cujus claves traduntur; jamvero potestas, quam Christus sub hac metaphora promittit Petro, est universalissima et am– plissima (quodcumque ligaveris ... quodcumque solveris); certo non debet ejus amplitudo eo usque exteridi ut censeamus Ecclesiae potestatem nullo limite coarctari; sed, e contra, potestas mensuranda est ex fine ad cujus consecutionem promittitur; porro, cum finis ECclesiae sit.salus aeterna fidelium, et huic saluti quam maxime obstet peccatum, sine uno dubio dicendum est in hac promissione potestatis universalissimae con– tineri potestatem remittendi peccata. sunt tamen aliqui auctores qui, distinctione facta inter interpreta– tionem textus prout est in se, et prout fuit a Patribus interpretatus, di– cunt hunc locum, si sub lumine- traditionis consideretur, continere sine ullo dubio promissionem potestatis jurisdictionis, non solum in foro ex– terno, sed etiam in foro interno quoad remissionem peccatorum; at id negant si consideretur prout est in se, independenter scilicet ab inter– pretatione Traditionis. Hoc sane potest a quolibet disputari, et consequenter ad unam vel ad aliam sententiain libere inclinari, prout pondus rationum suadere videatur; at cuilibet Theologo liberum non esse censemus hoc argumen– tum adeo infirmare ut ejus vis probativa sperni videatur; nonne traditio. christiana optima ab omnibus aestimatur et est interpretatrix illius sen– sus quem Spiritus Sanctus in revelatione intendit revelare?
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz