BCCCAP00000000000000000000583
348 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 3., n. 624-625 tamen postea recurret sermo, ubi de effectibus Poenitentiae ut sacra– , menti ,(9). Nota bene.-Haec tamen sententia Veterum Scholasticoru:m multum differt a sententia Protestantium, nam, dum Protestantes nullam effi– .caciam tribuunt potestati Ecclesiae, Veteres Scholastici dicebant potes– tatem Ecclesiae remittere poenam; immo ipsam culpam dicebant non remitti nisi in. ordine ad potestatem clavium, ita ut si aliquis non habe– ret sincerum propositum se sistendi ad tribunal Ecclesiae, inimicus Dei iterum fieret. 625. Censura.- De fide divina catholica definita est quod existat in Ecclesia haec potestas remittendi et retinendi peccata, et quod in verbis Joannis 20, 22 contineatur: «Quo tam insigni facto et verbis tam perspicuis potestatem remitten– di et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post baptismum lapsos, Apostolis et eorum successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum consensus semper intellexit, et Novatianos remittendi potesta– tem olim. pertinaciter negantes, magna ratione Ecclesia catholica tam– quam haereticos e.xplosit atque condemnavit» (10). «Si quis dixerit, in catholica Ecclesia poenitentiam non esse vere et. proprie sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur, ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro institutum, a. S.» (11). «Si quis dixerit verba illa Domini Salvatoris: «Accipite Spiritum Sanctum: quorum reniiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum reti– nueritis, retenta sunt», non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae, sicut Ecclesia catholica . ab initio semper intellexit; detorserit autem contra institutionem hujus sacramenti ad auctoritatem praedicandi evangelium, a. s.» (12). Quoad doctrinam quorumdam Veterum Scholasticorum dicendum est quod sit saltem erronea, quia nullo modo salvat definitionem concilia– rem; non tamen dici potest haeretica eo quod non neget potestati eccle– siasticae quamlibet vim remittendi peccata post baptismum com– missa (13). (9) In IV Sentent., dist. 18, n, 8; ALBERTUS MAGNUS, in IV Sentent., dist. 18, a. 11 et 13; PETRUS PICTAVIENSIS, in lib. III Sentent., c. 16; BIEL, in IV Sentent., dist. 18, q. 1, a. 2; cfr. LERCHER, De poenitentia, n. 492. (10) DENZINGER, 894, (11) DENZINGER, 911. (12) DENZINGER, 913, · (13) Cfr. PALLAVICINI, Hist., lib. 12, c. 12, n. 6; 'Cfr. de hac re MICHEL, Pénitence, in DTC., 12, 953-955, 970-9'13. •
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz