BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA POTESTATIS CLAVIUM, th. 3, n. 624 347 «Sane intelligendum est, ait Lutherus, quando Christus inquit: Qui– bus condonaveritis noxam, condonata est, et cui retinueritis, retenta, quod illic non erigatur potestas ejus qui haec verba profert, caeterum ejus qui credit» .(4). · Omnia igitur eo tendunt, ut excitent nobis fidem, per quam solam justiflcamur (justificatione protestantica); praeterea cum haec fides ex– citari possit per memoriam baptismi, eo quod per hoc sacramentum pig– nus accepimus nostrae justificationis a peccato originali, Poenitentia nihil est aliud nisi renovatio baptismi, recordatio baptismi; quando Christianus peccat, meminerit sui baptismi, fidem excitet, et consoletur de acceptione promissionis divinae. e) Modernistae. Conformiter ad ipsorum placita de evolutione dog– matis, statuunt .Christum numquam dedisse suae- Ecclesiae talem potés– tátem remittendi peccata, nec Ecclesiam prioris temporis umquam sibi eam attribuisse; primis Ecclesiae temporibus unicus ritus remissionis peccatorum fuit baptismus; sed cum populus christianus numero auge– ret, et jam non orones sine peccato viverent, instituit Ecclesia aliquam poenitentiam pro peccatis gravioribus, quae tamen ipsa absolvere non audebat; Callixtus Papa veniam concessit peccatis carnis; post perse– cutionem pecii haec indulgentia extensa est .ad alia peccata; denique tandem post multas variationes poenitentiae publícae, perventum es:t ad poenitentiam privatam, quam Concilium Lateranense (a. 1215) sancivit atque omnibus christianis praescripsit (5). En propositiones Modernistarum ab Ecclesia damnatas: «Verba Domini: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis pee– cata remittuntur eis, et .quorum retinueritis, retenta sunt (Joa., 20, 22-23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid Patríbus Tri– dentinis asserere placuerit» (6). «Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente hujusmodi conceptui · assuevit. Immo etiam postquam poenitentia tam– quam Ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti no– mine, eo quod haberetur tamquam sacramentum probrosum» (7). «Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit ut sacramentum resolveretur in duo, in bap– tismum scilicet et poenitentiam» (8). d) Inter adversarios hujus thesis reponendi sunt aliqui Scholastici, secundum quos sacerdotes non habuissent a Christo potestatem remit– tendi peccata quoad culpam, sed ostendendi tantum homines esse liga– tos vel absolutós; dicebant enim hi Theologi contrHionem perfectam esse necessariam ad recipiendum sacramentum Poenitentiae; cum igi– tur contritio perfecta jam ante actualem sacramenti susceptionem vere justificet, dicebant potestatem, Ecclesiae concessam, in eo consistere quod per eam judicialiter declararetur peccata fuisse a Deo remissa; hinc potestas Ecclesiae reduceretur ad remittendam poenam aeternam (ita Hugo a Sto Victore) vel temporalem (ita Petrus Lombardus); de his (4) Enarrat. in evang. dorn., 1528; doctrinarn protestanticarn in suo nexu de• claratarn, cfr. apud MOEHLER., Symbolil~, ed. 5, Mainz, 1838, pag, 66 sqs, (5) Sic LorsY, L'Evangile et l'Eglise, pag. 196 sqs. (6) DENZINGER,, 2047. (7) DENZINGER, 2046, (8) DENZINGER, 2043.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz