BCCCAP00000000000000000000583

346 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 3, n. 623-624 nem peccati, prout dicit reatum culpae, non tantum poenae temporalis. Post Baptismum commissa. Extensio istius potestatis non debet inte– lligi circa peccata ante Baptismum commissa, nam haec peccata per Baptismum delentur, et praeterea potestas remittendi et retinendi pee– cata est judicialis, ac proinde jurisdictionalis, quae non potest exerceri nisi in subditos Ecclesiae. 624. Adversarii.-a) Novatiani et Montanistae, Imprimis dicendum est non adhuc certo nobis constare in quo praecise erraverint haereti– ci isti; certo constat ·ipsos Ecclesiae denegasse potestatem remittendi omnia peccata mortalia, saltem graviora; utrum vero agnoverint ali– quam potestatem circa alia peccata, non facile pronuntiatur; Patres enim, qui contra istos haereticos egerunt, aliquando eis improbant eo quod hoc vel illud gravissimum peccatum dicant esse irremissibile; ali– quando vero, eo quod soli Baptismo tribuant remissionem peccatorum. Quapropter sunt aliqui Theologi, qui, ut textus Patrum inter se con– cilient, dicunt Novatianos in initio suae haeresis denegasse Ecclesiae potestatem remittendi peccatum lapsus; postea vero, ipso pondere erro:– ris, hunc errorem ad quodlibet peccatum · extenderent, sicque poeniten– tiam ecclesiasticam de medio tollerent (1). Id quod certo sustineri non potest est sententia A. Harnack, secun– dum quam Novatiani essent schismatici, quatenus ab Ecclesia sese se– paraverint, non vero haeretici, quia eamdem doctrinam propugnassent ac caeteri catholici. b) Protestantes. Praecipui adversarii nostrae t)J.esis sunt Protestan– tes; evidens E:st quod, posita eorum doctrina de intrinseca naturae hu– manae corruptione, per peccatum originale inducta, et externa justifi– catione per meram imputationem meritorum Christi, non poterant Pro– testantes admittere in Ecclesia potestatem remittendi peccata. At cum verba Christi adeo sint clara ut nullam ambiguitatem relin– quere videantur,. debuerunt eorum significationem ad alium sensum de– torquere; quare dixerunt Christum apud Joannem, 20, 22, Apostolis non contulisse potestatem remittendi peccata, sed tantum potestatem prae– dicandi Evangelium, aut declarandi peccata esse remissa, aut non im– putata. Ad rem Calvinus: «Cum de clavibus agitur, semper cavendum est ne facultatem aliquam somniemus ab Evangelii praedicatione separa– tam» (2). Et alibi: «Afferam interpretatíonem non argutam, non coactam, non detortam, se 1 d simplicem, germanam, fluentem, obviam. Hoc de remit– tendis et retinendis peccatis praeceptuni, et illa de ligando et solvendo Petro facta promissio non alio debent referri quam ad verbi ministe– rium... Habemus potestatem clavium esse simpliciter in locis evange– lii praedicationem, nec tam potestatem esse quam ministerium, si ad homines respiciamus. Non enim hominibus hanc potestatem proprie Christus dedit, sed verbo suo, cujus homines ministros fecit» .(3). Immo, cum justificatio fiat per fidem, fides autem sit actus illius cui peccatum remittitur, in his verbis, ajunt Protestantes, potius continetur potestas illius qui credit, quam ministri absolventis: (1) Cfr. de hac quaestione D'ALÉS, De sacramento Poenitentiae, th. 2; Nova– tien, c. 4; TIXERONT, La theolog. antenic., c. 10. (2) Cfr. Institiit., lib. 4, c. 14, 15, 19. (3) Ibid,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz