BCCCAP00000000000000000000583
DE EXISTENTIA POTESTATIB CLAVIUM, th. 3, n. 621-623 345' successoribus contulisse, ita ut vi istius potestatis participatae peccata deleantur, non aliter ac praesentia realis Christi in Eucharistia suppo– nit hanc potestatem in his qui Eucharistiam conficiunt; jamvero ante– quam advenirerit Protestantes non :fuerunt adversarii hujus doctrinae catholicae, (si excipias Novatianos et Montanistas, de quibus infra erit agendum), qui talem potestatem fuisse a Christo concessam denegarent; quapropter Scholastici, qui ante Protestantismum ortum habuere, de hac re expresse non tractarunt; hodie tamen haec quaestio, utpote om– nium fundamentalissima, debet speciatim dilucidari. , Praeterea, cum adversarios habeamus Protestantes qui, conformiter ad eorum placita de extrínseca hominum justificatione per imputatio– nem justitiae Christi, ab exercitio hujus potestatis quamlibet removere intendunt rationem veri judicii, ac proinde Sacramentum Poenitentiae nihil aliud esse dicant nisi sacramentum Baptismi, necesse est ut spe– ciatim demonstremus hanc potestatem remittendi peccata esse judicia– Zem et a potestate baptizandi omnino distinctam; denique occasio erit probandi testimoniis historicis hanc potestatem Ecclesiam a primis. temporibus sibi attribuisse. Quapropter haec quaestio tribus sequentibus articulis absolvetur. ART. I De collatione, Ecclesiae facta, pofostatis remittendi peccafa post Baptismum commissa. THESIS 3.ª: Christus suae Ecclesiae promisit atque contulit potestatem remit~ tendi et retinendi peccata post Baptismum commissa. 622. Status quaestionis.-Quaeritur in hac thesi utrum Christus pro– miserit atqué contulerit suae Ecclesiae potestatem remittendi ac reti– nendi peccata post Baptismum commissa, an; e contra, tantum conces– serit nudum ministerium Evangeliurn praedicandi, aut declarandi pee– cata esse a Deo remissa, aut melius, non imputata; · agitur proinde de quodam facto, quod debet ex ipsa revelatione dilucidari. Uti patet, haec quaestio multa alia irnplicat, a quibus tarnen abso'– lute in praesenti praescindirnus; quaenarn scilicet sit ejus extensio, qui- busnam data fuerit, utrurn repeti valeat... · 623. Explicatio terminorum.- Ecclesiae suae. Non determinamus in hac thesi quodnam sit illud subject:um in quo resideat haec potestas remittendi et retinendi peccata, cujus existentiam probare intendimus; quapropter vago modo dicimus Christum illam suae Ecclesiae et pro– misisse, et contulisse. Potestas remittendi et retinendi peccata. Peccatum, uti scitur, est offensa Dei quae duplicem involvit reatum, culpae scilicet et poenae; in hac thesi dicimus potestatem Ecclesiae collatam, versari circa remissio-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz