BCCCAP00000000000000000000583
344 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 3, n. 620-621 Ratione theologica.-Si Deus aliquern movet in aliquem finein, opus est ut sit possibilis consecutio illius finis. Atqui Deus hominem pecca– torem movet per poenitentiam ad justificationem. Ergo necesse est quod horno peccator per poenitentiam possit consequi justitiam et remissio– nem peccati. Objectio : «Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus» (4). Ergo poenitentia non sernper habet virn rnisericordiam conse– quendi. ·Respondeo : Et in hoc loco agitur de vera poenitentia, nego; agitur de sirnula.– tione orationis, et in ordine ad li,berationem ab aegritudine corporis, concedo (5). PAR.S SECUNDA De Poenitentia. secundum cjuod est Sacramentum. Post considerationem eorum quae pertinent ad poenitentiam secun– dum quod est virtus quaedam specialis, et ad ejus necessitatem, inqui– rendum restat de Poenitentia secundum quod est sacramentum a Christo Domino institutum ad peccata delenda. Divisio hujus partis: Agemus in hac secunda parte, post quaestionem praeviam, de collatione, Petra ejusque successoribus a Christo-facta, po– testatis remittendi omnia peccata post Baptismum commissa: Caput I: De existentia sacramenti Poenitentiae et de ejus ex- tensione. Caput II: De materia et forma sacramenti Poenitentiae. Caput III: De actibus poenitentis. Caput IV: De effectibus sacramenti Poenitentiae. Caput V: De ministro hujus sacramenti. Caput VI: De subjecto hujus sacramenti. QUAESTIO PRAEVIA DE COLLATIONE, PETRO EJUSQUE SUCCESSORIBUS A CHRISTO FACTA, POTESTATIS REMITTENDI PECCATA POST BAPTISMUM COMMISSA. Agemus in hac quaestione praevia: a) De concessione talis potesta– tis; b) De natura hujus potestatis; e) de ejus cognitione ab Ecclesia. 621. Connexio materiae.-Quod Poenitentia sit sacra'mentum remis– sionis peccatorum post baptismum commissorum, evidentissime suppo– nit Christum talem potestatem et habuisse et suis Apostolis eorumque (4) II Mach,, 9, 18. (5) Plura cfr. ubi de sacramento Poenitentiae, th. 7.a
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz