BCCCAP00000000000000000000583

DE EXTENSIONE POENITENTIAE, th. 2, n. 617-620 343 Objectio 2.a: Praeter poenitentiam alía adsunt media quibus Sacra Scriptura tribuit peccatorum remissionem, ut eleemosyna, oratio, etc. Ergo poenitentia non est vía unica. Respondeo : Et illa media ad salutem requiruntur ut remate disponentia, con– cedo; proxime, nego. Objectio 3.a: Omnia praecepta naturalia. continentur in Decalogo. Jamvero in Decalogo nullum praeceptum continetur poenitendi. Ergo... Respondeo: Nego mdjorem, nam multa praecepta naturalia non continentur in Decalogo, e. g. praeceptum operum misericordiae, amoris divini... Objectio 4.ª: Si adesset praeceptum poenitendi, daretur etiam speciale peccatum impoenitentiae, ab aliis distinctum. Atqui hoc non datur. Ergo... Respondeo: Daretur speciale peccatum impoenitentiae formalis, concedo; mate– rialis, nego. Et revera, permanentia in peccato cum animo non detestandi peccatum commis– sum, constituit verum peccatum, et quidem omnium gravissimum. Quaestio: Utrum poeniteintia vim habeat remittendi quodvis pecca– tunt, licet gravissimu:m. 618. Status quaestionis.-Qua-eritur utrum adsit aliquod peccatuin, quod noµ possit deleri per virtutem poenitentiae. «Quod aliquod peccatum per poenitentiam tolli non possit, ait Stus. Thomas, potest contingere dupliciter: uno modo, quia aliquis de peccato poenitere non posset; alio modo, quia poenitentia non possit delere pec– catum» (1). Non agimus in praesenti de prima quaestione, quae tota pertinet ad Tractatum de Gratia; quod enim aliquis possit vel non possit peccatum detestari, pendet ab illa quaestione: utrum omnibus peccatoribus, nullo excepto, detur gratia saltem remote sufficiens .ad poenitendum. Quaestio in praesenti proposita est haec: utrum virtus poenitentiae tantam habeat vim ut possit remittere quodvis peccatum. Affirmative respondemus. 619. Censura.-Est doctrin·a de fide definita in Tridentino, quia, juxta doctrinam Concilii, contritio perfecta peccatum remittit ante ac– tualem sacramenti susceptionem (2). In quo canone nulla fit restrictio nec exceptio. 620. Probatur ex Sacra Scriptura.-«Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit; et impietas impii non nocebit ei, in qua- cumque die conversus fuerit ab impietate su.a» (3). · · Unde sic arguimus: Eadem vis invenitur in peccato ad destruendam justitiam, ac in poenitentia ad destruendum peccatum. Atqui peccatum destruit sanctitatem et justitiam. Ergo poenitentia destruit 'peccatum. (1) III, q., 86, a. l. (2) DENZINGER, 898. (3) Ex., 33, 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz