BCCCAP00000000000000000000583
342 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 2, n. 612-617 nam martyrium operatur justificationem quasi ex opere operato, et cum sola attritione quae non datur, aut dari nequit, quia peccator martyr non advertit se esse in statu peccati. Ergo aliquando non requiritur poeni– tentia formalis, sed talis dispositio non deserendi legem Dei, quae de– nique dispositio aequivalet poenitentiae virtuali. Pars 3.ª: Poenitentia formalis est necessaria necessitate pra.ecepti. 613. Adversarii.-Victoria (12) et Melchior Cano (13), secundum quos poenitentia formalis nullibi praecipitur sub peccato; aliunde, si poeni– tentia formalis fuisset praecepta, adesse deberet aliud peccatum, nempe peccatum impoenitentiae, quod tamen non datur; quapropter, si pec– cator damnatur, non praecise damnatur quia non poenituit, sed dam– natur solummodo propter peccatum cujus hon se poenituit. 614. Censura. - Doctrina communis. 615. Probatur.- Múltis in locis Sacrae Scripturae invenitur praecep– tum poenitentiae: «Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus ini– quitatibus vestris» (14). «Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum» (15). Ratione theologica.-Illud est necessarium necessitate praecepti (pro adultis) quod est necessarium necessitate medii ad salutem. Atqui poe• nitentia est necessaria necessitate medii ad salutem. Ergo et praecepti. Ipsa enim lex naturalis id praecipit. 616. Scholion.-Utrum Deus, potentia sua absoluta, possit delere pec– catum sine detestatione ipsius ex parte peccatoris. Quaeritur non utrum Deus possit, potentia sua absoluta, delere pec– catum homini actu adhaerenti suo peccato; sed utrum Deus possit, po-· tentia sua absoluta, delere peccatum habituale, quin nullus existat mo– tus voluntatis peccatum detestantis, nec formalis nec virtualis. Aliqui affirmative respondent, quia non videtur id repugnare libera– litati divinae (16). Alii, e· contra, negative, quia volunt·as nequit rectificari in Deum sine motu ipsius voluntatis. 617. Objectio 1.a: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis». Jamvero ex hoc textu non probatur necessitas medii Eucharistiae. Ergo neque ex similibus necessitas medii poenitentiae. Respondeo: Negando paritatem, nam Eucharistia est necessaria ad gratiam con– servandam; poenitentia vero, ad gratiam recuperandam. (12) (13) (14) (15) (16) Apud TOLEDO, in III, q. 88, ª· 2. CANO, Relectio de poenitentia, p. 4. Ezech., 18, 30. Mt., 3, 2. Cfr. CAJETANUS, in III, q, 86, ª· 2; BILLUART, diss. 3, a. 1; GONET, dist. 3, a 2; SUAREZ, dist. 9, a. 2; SALMANTICENSES, disp. 3, dub. 2, n. 34; PAL- MIERI, op. cit., ed. 2, pag. 45. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz