BCCCAP00000000000000000000583

DE ·ORDINE SAORAMENTORUM INTER SE, n. 13-15 b) Inter vulnera peccati eorumque remedia: Sacramenta sunt reme– dia contra vulnera peccati. Sed sunt septem vulnera peccati. Ergo sep– . tem quoque sacramenta: Baptisma, contra peccatum originale; Poenitentia, contra peccatum mortale; Extrema Unctio, contra peccatum veniale; Eucharistia, contra poenam malitiae; Ordo, contra poenam ignorantiae; Confirmatio, contra poenam timoris inordinati; Matrimonium, contra poenam concupis– centiae. c) Inter virtutes et earum adjutorium. Septem. sunt virtutes: tres theologicae, quatuor cardinales. Hinc septem sacramenta (2). ART. III De ordine sacramentorum inter se. Sacramenta possunt inter se comparari tripliciter: ratione naturae~ ratione perfectionis, et ratione necessitatis. 14. RaUone naturae.-Secundun:i quod: sacraínenta hominem perfi– ciunt quantum ad se ·et .quantum ad bonum societatis; sed in his sacra– mentis quae hominem perficiunt quantum ad se, primo ponuntur quae requiruntur per se: secundo, quae requiruntur per accidens. Hinc ordo sacramentorum, a Concilio Tridentino, traditus: Requirun– tur per se: Baptismus, quo horno nascitur: Confirmatio, qua horno robo- ratur; Eucharistia, qua horno nutritur. , Requiruntur per accidens: Poenitentia, qua horno a peccato sanatur: et Extrema Unctio, qua horno a reliquiis peccati abstergitur. Requiruntur quantum ad bonum commune societatis: Ordo, quo tra– ditur potestas spiritualis gubernandi, et Matrimonium, quo populus christianus propagatur; primus ille, quia magis spiritualis; secundus iste, quia minus (1). 15. Ratione perfectfonis.-Inter omnia sacramenta eminet Ssma. Eucharistia, quia. continet ipsum Christum fontem et auctorem gratiae, ,et quia omnia alia sacramenta ad ipsam fructuose recipiendam ordi– nantur. «Si quis dixerit haec septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit. alio dignius, a. s.» (2). Sub hoc aspectu, post Ssmam. Eucharistiam, recurrit Ordo, quia ma– gis accedit ad Eucharistiam; Confirmatio, quia producit nobiliorem ef– fectum, nempe perfectionem vitae christianae; Baptismus, quia con– fert nativitatem spiritualem; Extrema Unctio, quia abstergit a reliquiis (2) Alias rationes congruentiae cfr. apud GIHR, Les sacrements de l'Eglise ca– tholique, t. 1, pag. 217 sqs. (1) STus: THOMAS, III, q. 65, a 2. (2) DENZINGER, 846.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz