BCCCAP00000000000000000000583

DE NECESSITATE POENITENTIAE, th. 2, n. 608-612 341 Stus. Ambrosius: «Petrus doluit et flevit, quia erravit ut hamo. Non inv.enio quid dixerit, invenia quod fleverit; lacrimas ejus lego, satisfac– tionem non lego; sed quod defendí non potest, ablui potest. i..avent la– crimae delictum, quod voce pudor est confiteri» (8). 609. Ratio-ne theologica.-Remissio injuriae, a Deo facta, supponit infusiónem gratiae, et ideo rectificationem voluntatis in Deum. Atqui ta– lis gratiae infusio et voluntatis rectificatio in Deum fieri nequit sine im– mutatione ipsius voluntatis, peccatum detestantis et dolentis cum pro– posito non peccandi de caeteró. Ergo poenitentia est necessaria ... «Offensa autem peccati mortalis, ait Stus. Thomas, procedit ex hoc, quod voluntas hominis est aversa a Deo per conversionem ad aliquod bonum commutabile; unde requiritur ad remissionem divinae offensae, quod voluntas hominis sic immutetur, ut convertatur ad Deum cum de– testatione conversionis praedictae et proposito emendationis; quod per– tinet ad rationem poenitentiae, secundum quod est virtus» (9). Pars 2.ª: Ordina1·ie requiritur poenitentia formalis; aliquando vero sufficit virtualis. 610. Adversarii.----Sunt aliqui thomistae, ut Me'lchior Cano, secun– dum quos, ad reconciliationem cum Deo requireretur in peccatore adul– to semper poenitentia formalis, nec sufficeret virtualis,· aliis verbis, jux– ta istos theologos, caritas perfecta non justificat nisi includat poeni– tentiam formalem (10). 611. Censura.-Doctrina communis. 612. Proba,tur.-Necesse non est nova adducere argumenta ad pro– bandam primam pártem nostrae thesis, nam omnia argumenta supe– rius anata id probant. Quare in hac parte probare intendimus·poenitentiam virtualem suf– ficere aliquando; est doctrina Scoti (11), quam multi alii secuti surit. Argumentum.-Dantur casus in quibus horno peccator sese justificat sine poenitentia formali, et cum sola virtuali. Ergo ... Prob. antecedens: 1. 0 ) Horno, in peccato mortali existens, et sui pec– cati prorsus immemor, gratia divina adjutus, erumpit in actum perfec– tum amoris Dei. Iste horno justificatur apud Deum, et tamen non co– gitavit quidquam de peccato suo mortali. Ergo justificatur aliquando peccator sine poenitentia formali. et cum sola virtuali. 2. 0 ) Horno, in peccato mortali existens, et sui peccati prorsus im– memor, ducitur ad martyrium, quod patitur propter causam ChristL In hoc casu justificatur sine poenitentia formali, immo et sine virtuali; (8) Journel, 1310. (9) III, q. 86, a. 2. (10) Cfr. apud SUAREZ, loe:. cit., dist. 9, a. 1, n. l. (11) In IV, d. 14, q. 1, a. 3; SUAREZ, De poenitentia, disp. 9, s. 1, n. 1-11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz