BCCCAP00000000000000000000583

340 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 2, n. 607-608 Nota bene.-Praenotari oportet quod in hoc textu non agatur de marte temparali, sed de marte et vita aeterna, quod ex contextu patet et. ex eo quod mors, de qua fit sermo, opponitur justitiae. Argumentum.-Illud est necessariui:n. necessitate iriedii a;d salutei:n. quod positive ducit ad ipsam, et quod simul est via unica ad salutem consequendam. Atqui in textu allato exhibetur nobis poenitentia ut po– sitive conducens ad salutem, et simul ut via unica ad ipsam. Ergo poe– nitentia est necessaria necessitate medii ad salutem'. Prob. minar.: a) Positive nos ducit ad salutem, nam poenitentia, jux– ta Ezechielem, dat accessum ad vitam aeternam: «vita vivet», «vivat», «vivite»; agitur in loco citato de vita animae, qua convertitur horno ad Deum fitque capax vivendi cum Deo; quod fit per gratiam sanctificantem. b) Ut via unica, nam Deus non vult mortem peccatoris (id est, ani– mae); Deus, e contra, vult omnes homines salvos fieri; jamvero prae– cise quia non vult mortem peccatoris, hortatur hominem ut faciat poe– nitentiam peccatorum suorum. Sed, si praeter poenitentiam adesset et alia via ad salutem, falsa esset illa propositio causalis. Ergo poeniten– tia est unica via ad salutem. Argumentum secundum: «Si me dicente ad impium: impie marte morieris: non fueris locutus ut se custodiat a via sua, ipse impius in iniquitate morietur, sanguinem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit con– versus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti (5). In hoc textu duae hypotheses finguntur: in prima impius, inculpabi– liter, poenitentiam non agit; in secunda vero, culpabiliter eam omittit. Jamvero in utroque casu impius damnatur ob defectum poenitentiae. Unde sic argumentatur: Illud est necessarium necessitate medii quod, sive culpabiliter, sive inculpabiliter omissum, salus obtineri nequit. Atquis talis est poeni– tentia. Ergo, utroque modo omissa, salus non potest obtineri. Atqui, subsumo, hoc idem est ac affirmare poenitentiam esse unicam viam ad salutem consequendam. Nam, si adesset alia via .ad salutem, non posset dici quod peccator, etiam quando poenitentia est inculpabi– lis, morte moreretur; posset enim alia via salvari. Ergo poenitentia est necessaria necessitate medii ad salutem. · 608. Ex Patribus.- Stus. Ambrosius: «Peccatum non tollitur nisi la– crymis et poenitentia» (6). Stus. Augustinus: «Hanc conjusionem (scilicet poenitentiam) non formidet christianus; immo si hanc non habuerit, aeternam habe– bit» (7). (5) Ezech., 33, 8. (6) Epist. 51, n. 7. (7) In Ps. 30, 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz