BCCCAP00000000000000000000583
338 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 2, n. 602-604 -------- jus divinum per peccatam laesum, non vero ad aequalitatem Jquod est de essentia justitiae commutativae), sed eo modo quo fieri potest ab no– mine (28). CAPUT 11 DE NECESSITATE VIRTUTIS POENITENTIAE THESIS 2.ª: Poenitentia salutaris est peccatori adulto necessaria necessitate medii ad salutem aeternam consequendam. Est etiam necessa– ria necessitate praecepti. 603. Connexio materiae.-Post consiqerationem naturae virtutis poenitentiae, dicendum est de ejus necessitate ad salutem consequen– dam, et dicimus eam esse peccatori adulto (~ujus ipse solus est capax} necessariam necessitate medii et praecepti. 604. Explicatio terminorum.- Poenitentia salutaris est non solum mentis et consilii mutatio, sed praesertim, detestatio et dolor de pee– cato commisso, cum proposito non peccandi de caetero. Divisio poenitentiae: Potest esse formalis vel virtualis; formalis, con– sistit in ipsa detestatione et dolore de peccato commisso ... Virtualis, quae consistit in aliquo actu qui continet virtualiter de– testationem et dolorem, et ideo idem valet ac poenitentia ipsa formalis. Peccatori adulto. Peccator adultus potest habere peccatum originale, mortale et veniale; jamvero in thesi sermo non est de poenitentia de peccato originali (quae dari nequit), nec de peccato veniali, sed de poe– nitentia de peccato mortali; agitur enim in thesi de poenitentia neces– saria ad "salutem consequendam; sed peccatum veniale etsi non delea– tur sine aliqua poenitentia, saluti tamen aeternae non obstat. Necessaria necessitate medii. Aliquid esse potest necessarium neces– sitate medii dupliciter: vel ex natura rei, vel ex ordinatione. divina; ex natura rei, si talis necessitas oi:iatur ex ipsa natura rei quae dicitur ne– cessaria; ex ordinatione divina, si talis necessitas proveniat, non ex na– tura rei, sed ex voluntate divina rem ita determinante. In thesi agitur de necessitate medii ex natura rei, praescindendo a quaestione utrum Deus, de potentia absoluta, possit peccatum condo– nare illi qui peccatum commissum non detestetur actu, de quo vide Scho– lion, n. 616. Praeterea agitur de necessitate poenitentiae in re, non vero in voto. Necessaria necessitate· praecepti, quod, quid sibi velit, per se patet. (28) III. q, 85, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz