BCCCAP00000000000000000000583

DE POENITENTIA UT VIRTUTE, th. 1, n. 600-602 337 600. Nota bene.-Ut vis argumentandi appareat, necesse est conside– rare quod poenitentia non est transitus de simplici carentia rectitudinis in Deum ad veram et positivam únionem cum Deo, sed potius transi– tus de positiva conversione· in creaturas ad positivam et amicabilem unionem cum Deo; aliis verbis, poenitentia est transitus de statu pec– cati ad statum justitiae, quae duo contrarie opponuntur. Jamvero ejus– modi conversio ab uno statu ad alium requirit omnino actum voluntatis, quo a peccato praeterito sese avertat, et quo ad Deum sese convertat. Aversio a peccato praeterito est detestatio ipsius peccati. 601. Objectio 1.a: Verba quibus in Sacra Scriptura exprimitur conversio ad Deum sunt in graeco : metanoia; in hebraeo : teschouba. Jamvero hae voces non signifi– cant detestationem peccati, sed potius mutationem consilii et mentis, seu propositum novae vitae. Ergo... Respondeo; 1. 0 ) Disting. majar.: generatim, concedo; semper, nego. · 2.o) Disting. minar.: hae voces non significant detestationem peccati, sed tan– tum mutationem consilii si consideratur etymon vocis, concedo; si consideratur usus .biblicus, nego. Aliud enim· est aliquam vocem in seipsa significare aliquid in genere ; et aliud est ipsam vocem sumi ad hoc vel illud determinate significandum; jamvero .in sacra Scriptura, quando fit sermo de conversione hominis ad Deum, sumitur saepissime haec vox .poenitentia pro detestatione peccati et ipsius dolore. · Objectio 2.a: Detestatio peccati in eo est ut horno poenitens vellet destruere actum praeteritum peccai:J.di. Atqui hoc stultum est ac absurdum, utpote impossibile. Ergo detestatio est impossibilis et absurda. Respondeo: Dist. majdr. : Ut velit destruere actum praeteritum peccandi, sim– pliciter, nego; conditionate, id est, si id fier.i posset, concedo. Objecúo 3.ª: Proverbium, ab omnibus admissum, dicit: «Optima poenitentia, nova vita». Atqui omne proverbium manifestat veritatem. Ergo... Respondeo : Dist. majar. ; Et proverbium vult dicere novam vitam esse id quo optime manifestatur vera poenitentia, concedo; vult dicere novam vitam esse id in quo ratio formalis poenitentiae consistit, nego, 602. Scholion.-Aliquas quaestiones minoris momenti enunti'abimus in praesenti ut omnia sint veluti recapitulata. l.º) Utrum poeniientia sit virtus. Affirmative 1 , nam veriflcat orones notas virtutis, nempe: bona qualitas mentis qua recte vivítur, qua nullus male utitur (25). 2.º) Utrum sit virtus specialis, seu distincta a qualibet alia? Affir– mative, nam in ea specialis ratio actus laudabilis invenitur, scilicet ope– , rari ad destructionem peccati praeteriti, in quantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis · (26). 3.º) Utrum sit virtus moralis, an intellectualis. Est virtus moralis, quia ejus subjectum proximum est voluntas, cum odium peccati et de– testatio ipsius a voluntate procedant. Odium peccati ejusque detestatio praesupponunt quidem cognitionem peccati ut mali, sed ejus subjectum est voluntas (27). 4.º) Utrum reducatur ad justitiam. Affirmative, reducitur ad justi– tiam commutativam tamquam pars ejus potentialis, quia non veriflcat totam rationem justitiae commutativae, sed part<:m ejus, nempe reparar~ (25) III, q. 85, a. 1, (26) III. q. 85, a. 2. (27) III. q. 85, a. 4. HAN.• THEOL. DOGM.,-IV.-23 ·I 1

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz