BCCCAP00000000000000000000583

336 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 1, n. 59'7-599 de peccato commisso. Ergo, juxta Sacram Scripturam, poenitentia salu– taris est non tantum mutatio mentis et consilii, sed etiam, et praecipue, -dolor et detestatio ... Prob. minor.: Quod iri textibus allatis agatur de animi sensu circa peccata propria, nullum esse potest dubium, quandoquidem expresse di– catur: «de peccato suo», «ipse me reprehendo», non quidem de peccatis alienis, sed propriis. Quod hic animi sensus sit verus dolor et vera detestatio, ex eo elucet quod poenitentia exhibeatur ut feprehensio animi, ut scissio cordis, ut vera tristitia; quae omnia, si aliquid significant, non aliud certo signi- .ficant nisi dolorem et detestationem peccati antea commissi. · 598. Ex Patribus.-Sufficiant in praesenti pauca, sed certissinia Patrum testimonia: Hermas: «Oportet eum qui egit poenitentiam affligere animam suam, et humilem se praestare in omni negotio, et. vexationes multas ac varias perferre» (20). Tertullianus: dicit poenitenten debere «sacco et cineri incubare, cor– pus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere..., ingemiscere, la– crymari, et mugire dies noctesque ad Dominum» (21). · Stus. Augustinus: «Non sufficit mores in melius commutare et a fac– tis recedere, nisi etiam de his quae Jacta sunt satisfiat Deo per poeni– tentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis» (22). Stus. Gregorius: «poenitentiam agere est perpetrata mala plangere · et plagenda non perpetrare» (23). 599. Ratione theologica.--Peccatum est illa a,ctio moraliter mala qua horno voluntate sua sese avertit a Deo et convertitur ad creaturas. Per poenitentiam horno intendit reconciliationem cum Deo quem .pec– cato suo offendit. Jamvero talis cum Deo reconciliatio obtineri non po– test sine vera. detestatione peccati ac dolore ipsius, quae vera detestatio tune obtinetur quando voluntate libera sese avertit a creaturis et con– vertitur ad Deum. Ergo ad veram poenitentiam requiritur quoct· volun– tas hominis ita immutetur ut odio habeat id ipsum quod antea dilexit, per conversionem ad Deum (24). Haec vera detestatio et animi dolor secum fert propositum non pee– candi de caetero, nam poenitens in tantum dolet de peccato in quan– tum ipsum apprehendit ut malum. Jamvero si peccatum fuit malum in praeterito, malum quoque remanet in futuro. Ergo vera detestatio pec– cati praeteriti secum fert voluntatem illud vitandi in futuro, seu quod idem est, propositum non peccandi de caetero. (20) liERMAE PASTOR, 3, 7. (21) · De poenitentia, c. 9; Journel, 315. (22) Sermo 351, c. 5, n. 12; Journel, 1531. (23) In Evang., lib. 2, hom. 34, n. 15; Journel, 2336. (24) STUS. THOMAS, III, q. 86, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz