BCCCAP00000000000000000000583

334 DE. SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 1, n. 594-596 Attendendum est quod detestatio debeat esse de peccato, non vero de poena peccati, et quidem de peccato quatenus est malum morale, seu offensa Dei. Praeterea, destestatio et dolor possunt esse, sive de peccatis condo– natis, sive non; quia peccata, a Deo condonata, etsi non remaneant quoad reatum culpae et poenae aeternae, manent tamen quoad aliquem eorum effectum, e. g., quoad malam dispositionem ad peccandum, quoad tempus deperditum, quod nequit jam amplius recuperari. .. Commisso, nam de peccatis committendis nemo potest doleri. Cum proposito non peccandi de caetero. Propositum audit firmam voluntatem peccatum relinquendi et vitam moraliter bonam agendi; non sufficit simplex desiderium. Vera detestatio secum fert tale propositum, nam nemo detestari po– test peccatúm commissum, quin eo ipso sibi proponat peccatum jam amplius non commissurum. · 595. Adversarii.-Sunt Pmtestantes, secundum quos poenitentia ni– hil est aliud nisi propositum novae vitae, aut simplex mutatio mentis et consilii, quin uno modo prae se ferat dolorem et detestationem peccati commissi in anteacta vita. Sic Lutherus: «Non dicitur in usu Scripturae sacra poenitentia do– lor, sed mentís mutatia, et consilii» .(7). «Poenitentiam non significare dolorem aut odium praeteritae vitae, sed amaren justitiae et novae vitae instituendae.» «Optima poenitentia, nova vita» (8). Caeterum Protestantes hac in re sunt consequentes cum suis prin– cipiis alibi traditis, ubi de peccato originali; nam: a) Peccatum originale· ita essentialiter corrupit naturam humanam ut etiam liberum arbitrium penitus exstinctum fuerit. Quidquid horno nunc agit, necessario agit. b) Omnes actus nostri sunt essentialiter peccaminosi, utpote orti a natura intrinsece corrupta. Detestatio igitur et dolor de peccato com– misso sunt etiam actus peccaminosi, et proinde nihil valent ad pecca– tum destruendum. e) Sola fides (intellige fiduciam) hominem justificat. Uti vides doctrinam Lutheri circa poenitentiam, non ad poenitentiam. sed potius ad impoenitentiam ducere. Nota bene.-Ne tamen erectas Protestantes omnes idem sentire de poe– nitentia ac ipsemet Lutherus, sed more suo, in distinctas abeunt sen– tentias, quae tamen recitare vanum esset et otiosum. ·596. Censura.- De fide div. catholica definita in Concilio Tridenti- no, quod ita probamus: · 1. 0 ) Verum est quod nullus exstet canon Conciliaris in quo nostra doctrina expresse definiatur; canon 13 (9) damnat doctrinam Lutheri (7) Apud BELLARMINUM, De poenitentia, lib. 2, c. 4. (8) !bid. (9) DEN.ZINGER, 923.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz