BCCCAP00000000000000000000583

DE POENITENTIA UT VIRTUTE, th. 1, n. 594 333 Apud ecclesiasticos: «Poenituit eum quod. homines f ecisset in te- rra» (4). , In thesi Poenitentiam sumimus pro sensu animi quo actionem nos– tram liberam et malam reprobamus, quatenus haec actio est offensa Dei. Salutaris: Hac voce intelligimus agi de poenitentia ,in quantum fi– nem habet supernaturalem, nempe reconciliationem cum Deo per pecca– . tum, offenso. Ex Tractatu de Gratia Christi constat poenitentiam, sub hoc respectu, elici non posse nisi sub influxu gratiae actualis. Non solum mentis et consilii mutatio. Patet quod omnis tristitia de· peccato commisso involvat mutationem consilii .et mentis, nam ideo tris– tatur quia ut malum apprehendit id quod ante peregit; quod tam evidens est ut e.t ipsi Protestantes admittant, et in hac mutatione consilii, seu proposito novae vitae, dicant consistere totam essentiam Poeniten- tiae (5). · Detestatio. Detestatio nihil aliud est in genere nisi motus odii quo quis alicl].i rei aversatur. Unde si detestatio versatur circa peccatum, ipsa erit odium peccati. At notare debes quod non o-mne odium sit detestatio; nam possum odio habere peccatum ut sic, in abstracto, quin tamen detester illud; ad hoc autem ut habeatur detestatio, requiritur adhuc ut objectum, odio habitum, conjungatur cum subjecto odii, et ita detestar peccatum meum, quod . ipse commissi. · · Sequitur ex hac notione detestationis quod detestatio dari nequit neque in eo qui numquam peccavit, nec in eo qui peccare non potest. Sequitur praetere!J, quod in eo qui peccavit, odium et detestatio sunt unum et ídem;· quare motus quo quis aversatur a suis peccatis, indiscri– minatim appellari potest odium, vel detestatio. Praeterea, cum non possit dari vera detestatio in peccatum quin voluntas non velit ipsum actum peccati deleri, si fieri posset, recta de– finitio detestationis est haec: «Odium peccati a nobis commissi, simul cum voluntate delendi a nobis, si fieri posset, ipsum actum praeteritum peccati». ])olor. Est tristitia, in voluntate existens; oriens ex malo, considerato ut sibi conjuncto. Dicitur «in voluntate», nam dolor, de quo loquimur, non est sensibi- 1is; etsi sensibilis aliquando dolorem rationalem voluntatis actu comi– tetur. Oriens ex malo sibi conjuncto. Nam dolor oritur ex malo non in seipso considerato, sed ex eo quod ipsi conjungatur. Hinc dolor dari nequit in coelo, nequidem de peccatis propriis, quan– doquidem pecca.ta jam deleta, si quae fuissent, non insunt subjecto. bea– titudinis patriae. De peccato, sive gravi, sive levi, dummodo sit personale; nam de pee– cato originali dari nequit vera poenitentia, nec verus dolor (6). (4) Gen., 6, 6.; Mt., 3, 8; 12, 41; La., 5, 32; 10, 13, etc. (5) Ita LUTHERUI>, Sermo de Poenitentia, 1518; cfr. Confess. Augustana, a. 13. (6) Damnata est sententia jansenlstica: «Horno debet agere tota vita poenlten- tiam pro peccato originali». DENZINGER, 1309.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz