BCCCAP00000000000000000000583

332 DE SACRAMENTO POENITENTIAE, th. 1, n. 593-594 Divisio Tractatus.- Cum Poenitentia sit virtus moralis, quae homi– nem inclinat aq. destructionem peccati forte commissi, et simul sacra– mentum, a Christo Domino institutum ad delenda peccata post Baptis– mum commissa, conveniens est Poenitentiam considerare sub utroque respectu. Hinc iste tractatus dividendus erit in duabus partibus, quarum prima erit de Poenitentia ut virtute; secunda vero, de Poeniten:tia ut sa– cramento. PARS PRIMA De Poenitentiae secundum quod est virtus. Agemus in hac prima parte: a) de natura poenitentiae, secundum quod est virtus quaedam moralis, et b) de• ejus necessitate ad salutem consequendam. CAPUT I DE NATURA VIRTUTIS POENITENTIAE TBESIS l.ª: Poenitentia salutaris non solum est mentis mutatio, sed etiam, et praesertim, detestatio et dolor de peccato commisso cum pro– posito non peccandi de caetero. 594. Explicatio terminorum.- Poenitentia: Quoad etymon vocis, «poe– nitentia» secundum aliquos a poena derivatur, et ideo idem sonat ac punitio, vel punitentia, eo quod ipse horno in se puniat quod male fecit, aut poenam tenet circa malum peractum. Secundum alfas vero recentiores, a poene, vel penitus, et significat intimum animi dolorem quo quis afficitur. Haec secunda sententia probabilior apparet, et, secundum ipsam, Poenitentia significat intimum · animi dolorem de re aliqua facta vel omissa, simulque mutationem consilii ac proinde propositum ab ea abs– tinendi in futurum. De hac significatione plura exstant apud scriptores, tam ecclesiasticos, quam profanos, exempla. Apud profanos: Cicero: «Num igitur .si centesimum vixisset annum, eum suae senectutis poeniteret?» (2). Titus Livius: «Haud me poenitet sententiae eorum» (3). (2) CICERO, De senectute. (3) TITUS LlVIUS.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz