BCCCAP00000000000000000000583
14 DE SACRAMENTIS IN G~ERE, th. 1, n. 11-13 ------------ septem sacramentorum existentiam probent; probant utique eorum convenientiam, quod est valde distinctum. Objectio 3.ª: Patres saepissime enumerant alias ritus; e. g. aquam Zustralem, ha– bitum sacrum, benedictionem quamdam. Ergo plura sacramenta quam septem admit– tunt. R.espondeo: Enumerant alios ritus ínter sacramenta proprie dicta, nego: inter sacramenta late dicta, concedo. Cfr. id quod superius dictum est de hac ·voce «sacramentum». 12. Scholion: De lotione pedum.-Lotio pedum, etsi sit quidam ritus sensibilis, ·non est tamen sacramentum proprfe dictum, eo quod non fuerit a Christo nisi commendatus tamquam exercitium humilitatis ad exemplum Ipsius, nec gratiam conferat ex opere operato. Aliquancio, aliqui sancti Patres, ut Stus. Ambrosius (29), Stus. Ber– nardus (30), dixerunt lotionem pedum esse sacramentum, aut ipsam collocarunt ínter ritus initiationis, sed ita intelligendi sunt ut loquan– tur sensu lato et largiori .(31). ART; II De convenientia numeri sep,tena.rii. 13. Existentia numeri septenarii sacrai:nentorum jam probata, facile rationes convenientiae adducuntur a Theologis cur ita factum sit, ex quibusdam videlicet analogiis sive inter vitam naturalem et supernatu– ralem, sive inter virtutes et earum adjutorium, sive inter peccatum ejusque remedium. a) Intér vitam naturalem et supernaturalem. Vita supernaturalis perficit hominem in ordine ad cultum ·Dei secundum religionem vitae christianae; unde tot convenit esse sacramenta quot rnodis perficitur horno in vita naturali. Jarnvero horno dupliciter perficitur in vita naturali: in quantum ad seipsum, et in quanturn ad bonum commune societatis. Quantum ad seipsum, horno perficitur: a) acquirendo aliquam per– fectionem: esse et vivere per generationern, robur per augmentum ipsius vitae, novurn augmenturn per nutrirnenturn; b) removendo impedimen– ta, ut aegritudines, et sanitatem restituendo. In quantum ad bonum commune societatis, horno perficitur per auc– toritatem qua gubernatur societas in bonum cornmune, et per propaga– tionern rnultitudinis. Hinc septem sacramenta in vita supernaturali; Baptismus, quo horno nascitur ad vitam spiritualem; Confirmatio, qua roboratur; Eucharistia, qua nutritur. Poenitentia, qua sanatur a vulneribus; Extrema Unctio, qua horno abstergitur a reliquiis peccati; Ordo, quo societas christiana gubernatur per rectores; Matrimonium, quo propagatur coetus fidelis (1). (29) Journel, 1331, 1336. (30) PL., 183, 273. (31) Cfr. A. MALVY, Lavement des pieds, in DTC., 9, 31-36. (1) STUS. THOMAS, III, q. 65, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz