BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTO POENlTENTIAE 593. Brevis introductio.-Cum vita supernaturalis secundum, analo– giam vitae naturalis, duce Sancto Thoma, optime explicari possit, post SSmae. Eucharistiae sacramentum considerari .debet Poenitentia; duo enim sunt quae requiruntur ad vitam naturalem: unum scilicet per se, altérum vero per accidens; per se enim requiruntur ea omnia quaé necessaria sunt ad vitam, primo, generandam, secundo roborandam, et tertio nutriendam; per accidens vero, illud requiritur quo vita, in hypo- thesi infirmitatis et vulneris, reparetur. · Quae cum ita sint in ordine mere naturali, eodem modo censendum est et in supernaturali; quapropter sicut per Baptismum novam nati– vitatem novamque creationem accepimus, et per Confirmationem robur, et per Eucharistiam denique nutrimentum, sic pariter per Sacramentum Poenitentiae vulnera a peccatis inflicta curantur, et per Extremam Unc– tione-m, quae Sacramenti Poenitentiae est, juxta Concilium Tridentinum, consummativa, magis ac magis etiam in suis radicibus et reliquiis aufe– runtur. Hinc, etsi non ob hanc praecise rationern Sacramenti Poenitentiae existentia erui posset, optime tamen congruebat nostro statui lapso ip– sius institutio, ita ut quoties vulnera forte obventura vitam superna– turalem infringerent, toties divina virtute medicina praesto nobis foret; quapropter, cum divinus medicus, Christus Salvator noster, per media– tionem suam cum Deo Patre salutem nostram intendisset, Sacramentum instituere voluit quo efficacia suae mediationis nobis communicaretur in ordine ad delenda peccata mortalia post Baptismum commissa; hoc sacramentum est Poenitentia, quo per verba absolutionis, a sacerdote prolata, et actus poenitentis, delentur peccata post Baptismum commis– sa, de quo nostra procedit in praesenti investigatio (1). (1) Praeter auctores Scholasticos in Jndiae Bibliog. citatos, speciatim consu– lendi sunt tractatus de Poenitentia: STUS. BE,LLARMINUS, BILLUART, BILLOT, D'ALÉS, GALTIER, HERVE, HUARTE, HUG0N, HURTER, MANZ0NI, MAZZELLA (H.), PALMIERI, PESCH, PIGNATAR0, TANQUEREY, VAN N0ORT, ZUBIZARRETA. BATIFF0L, Etudes d'histoire et de theologie positive, edit. 4, 1906; CAM– BIER, De divina institutione confessionis, Lovanii, 1884; D'ALÉs, La théo, Zog. de Tertullien, Paris, 1905; La theologie de S. Hippolite, Paris, 1906; L'Edit de Callixte, Paris, 1914; La theolog. de S. Cyprien, Paris, 1922; No– VATIEN, Paris, 1925; VACANDARD, La penitence publique dans la primitive EgZise, ed. 2, Paris, 1903 ; La confession sacramenteLle dans Za primitive Eglise, ed. 2, Paris. 1903 ; GALTIER, Le peché et la penitenee, Paris, 1929; JumE, Thelogia dogm. christian. orient., t. 3, Praeterea cfr. DTC., art. ·«Pe- nitence, confession», etc. ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz