BCCCAP00000000000000000000583
DE NEOESSITATE EUCHARISTIAE, 1 th.. 21, n. 587-588 329- cipium vitae unum hominibus in _Adamo lapsis, debuit retroactis saeculiS: manducari aliquauter ab omnibus quotquot in vitam praeordinati sunt. Hoc autem factum esse, Patres et scriptores ecclesiastici conclamant; . unde non leve additur nostrae thesi auctoritatis praesidium» (11). 588. Ex auctor'itat,e Sti. Thomae.- Hanc etiam doctrinam videtur Stum. Thomam propugnasse in multis locis; brevitatis gratia unum vel duo citantur :. In 3, q. 73, art. 3 quaerit Stus. Doctor: «Utrum Eucharistia sit de necessitate salutis». Notandum est quod Stus. Doctor expresse agat de necessitate medii, sicut colligere licet ex his quae immediate sibi objicit. Nunc autem, Stus. Doctor hoc modo respondet: Distinctio fieri debet inter rem sacramenti et ipsum sacramentum; Jamvero res sacramenti Eucharistiae, ait, «est unitas corporis mystici sine qua non potest esse salus; unde res hujus sacramenti est necessaria necessitate medii; sine .qua nulli patet aditus salutis. Sed statim Stus. Doctor statuit aliud principium in ordine ad solutio– nem secundi membri, et dicit quod, juxta superius tradita, (12), «res alicujus sacramenti haberi potest ante perceptionem sacramenti ex ipso voto sacramenti percipiendi. Unde ante perceptionem hujus sacramenti potest hamo habere salutem ex voto percipiendi hoc sacramentum, sicut et ante baptismum ex voto baptismi ... » Potest igitur haberi gratia, seu res sacramenti, ex voto percipiendi sacramentum, antequam scilicet percipiatur sacramentum ipsum; quia. tamen ad hoc explicandum attulit in medium sacramentum baptismi, in quo nonnullae differentiae aperte inveniuntur, statim quodnam ínter unum et alterum sacramentum adsit discrimen, explicat; ex eo quod baptismus sit principium vitae et janua salutis, Eucharistia vero ejus. consummatio, sequitur quod. perceptio baptismi sit necessaria ad in– choandam vitam spiritualem; perceptio e contra Eucharistiae sit neces– saria ·ad consummandam ipsai:n, non vero ad eam simpliciter habendam; in quibus verbis aperte loquitur de perceptione Eucharistiae in re. Nunc autem loquitur de perceptione Eucharistiae in voto, et dicit. quod ad hoc ut vita spiritualis simpliciter habeatur, sufficit Eucharis– tiam habere in voto, et denique explicat quomodo illud votum habeant. pueri; nam sicut in Baptismo «ex fide Ecclesiae credunt, sic ex inten– tione Ecclesiae desiderant Eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius» (13). · Et in 3, q. 80, a. 11, haec _habet: «Sicut supra dictum est, duplex est modus percipiendi hoc sacramentum, scilicet spiritualis et sacramentalis .. Manifestum est autem quod omnes tenentur saltem spiritualiter man– ducare, quia hoc est Christo incorporari, ut supra dictum est. Spiri– tualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum... Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum non potest homini esse safus. Frustra autem esset votum, nisi irnpleretur– quando opportunitas adesset». ( ll) Di,; LA TAILLE, op. cit., pag, g98. (12) III, q. 68, a. 2. (13) III, q. 73, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz