BCCCAP00000000000000000000583
DE NECESSITATE EUCHARISTIAEl, th. 21, n. 585-587 327 cessitate medii; est tamen necessaria necessitat_e praecepti, quia Chris– tus et Ecclesia illam praeceperunt. b) Fue·runt aliqui Theologi qui in partem extreme oppositam decli– narunt, secundum quos Eucharistia esset necessaria necessitate med,ii in re; sic Armeni, secundum quos nullus esset baptismus usque dum non accederet Eucharistiae sumptio sacramentalis: «Item quod Armeni di"." cunt et tenent quod ad hoc quod sit baptismus verus, ista tria requi– runtur, scilicet aqua, chrisma... et Eucharistia... Si e,tiam non daretur ei Eucharistiae sacramentum, baptizatus non esset» (4). Nostris in diebus singularem sententiam propugnavit Rosminius, se– cundum quam illi baptizato qui ab hac vita discederet sine susceptio– ne- SSmae. Eucharistiae, administraretur in altera, in ipso mortis ins– tanti (5). Uti patet, haec extrema sententia ;fuit ab Ecclesia reprobata; qua– propter dicendum non est quod Eucharistia sit hac necessitate medil necessaria. e) Sunt denique alii Theologi qui dicunt susceptionem Eucharistiae esse absolute necessariam saltem in voto, quatenus gratiae collatio non datur nisi respectu habito ad Eucharistiam, quam denique aliquo modo intendere debemus quando gratiam accipimus. Ad hujus rei declarationem hanc sententiam statuimus in thesi se– quenti. THESIS 21.ª: SSmae. Eucharistiae susceptio est necessaria necessitate medii saltem in voto, ita ut nemini gratia habitualis conferatur nisi per respectum ad hoc sacramentum. . 586. Probatur ex Patribus.-Jani superius fuit recitatu±n testi±noniu±n Sti. · Cyrilli Alexandrini, in quo dicitui' non aliter nos vivificari nisi per participationem Corporis et Sanguinis Christi. Ammonius Alexand.: «Non participes erunt vitae aeternae qui per m.ysteriorum participationem non receperint Jesum, qui est vita se– cundum naturam» ( 6). Stus. Nilo: «Fieri nequit ut fidelis aliter salvus fíat, delictorumque veniam accipiat, et regnum coeleste capessat, nisi cum .timare et deside– rio particeps fiat mystici et incontaminati corporis et sanguinis Christi Dei» (7), in quo textu hoc valde notandum erit: quod prima gratia, nempe justificationis a delictis, videatur derivari ab Eucharistia (8). 587. Controversia contra Pelagianos.-Cuni Pelagiani distinctionem facerent ínter regnum coelorum et vitam aeternam, et dicerent parvu– los sine baptismo morientes regnum coelorum non obtinere, sed utique vitam aeternam, Sancti Patres illis responderunt dicendo quod Christus, qui dixerat: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua· et Spiritu Sancto, non potest tntroire iri regnum coelorum», dixerat etiam: «Nisi manducave- (4) DENZINGER, 542, (5) DENZINGER, 1922, f 6) PG., 85, 1440. 7) PG., 79, 521. 8) Cfr. alia testimonia apud DE LA TAILLE, op. cit., pag, 590,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz