BCCCAP00000000000000000000583
326 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 21, n. 583-585 ART. II De necessitate communionis. 583. Connexio materiae.- Verba Christi: «Nisi manducaveritis car– nem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam ae– ternam» (1), aliter atque aliter fuerunt a Theologis interpretata; guare agendum nobis est in praesenti de necessitate communionis. Ratio dUbitandi inter theologos haec est: ex una parte scimus Bap– tismum, et non Eucharistiam, fuisse a Christo institutum ad conferen– dam primam gratiam, et ex alia scimus aliquos sanctos Patres, verba Christi praecitata interpretantes, dixisse sacramentum·Eucharistiae esse necessarium ad vitam aeternam consequendam, ita ut qui Eucharistiam non receperit, nec vitam consequatur aeternam; sic e. g. Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Per corporis Christi et pretiosi sanguinis participationem ipse qui– dem in nobis, nos autem rursus in eo unimur. Nec enim aliter vivifi– cari potest quod natura sua est corruptibile, quam si corporaliter uni– tum sit corpori ejus qui secundum naturam suam est vita, hoc est Uni– geniti... Audis enim aperte praedicantem, quod, nisi carnem ejus man– ducaverimus et biberimus ejus sanguinem, non habituri simus in nobis, hoc est in propria carne, vitam aeternam» (2). 584. Status quaestionis.-Sed cum necessitas alicujus rei ad vitain aeternam multipliciter esse possit, necesse est rite illam determinare ut verus status quaestionis appareat. Aliquid dicitur necessarium ad vitam aeternam necessitate praecep– ti, aut necessitate medii, prout ejus violatio constituat peccatum, quod vitam aeternam impedit, vel prout ejus omissio hominem reddat ab– solute incapacem vitam aeternam possidendi; sic observatio alicujus praecepti ecclesiastici est necessaria necP.ssitate praecepti; existentia vero gratiae sanctificantis est necessaria 11ecessitate medii, quia sine ea horno absolute incapax est adipiscendi salutem; sic etiam baptismus, sic et poenitentia de peccatis post baptismum commissis. Illa quae sunt necessaria necessitate medii possunt esse necessaria in re, vel in voto (3). Quaeritur proinde in praesenti utrum communio sit necessaria in re vel saltem in voto. 585. Sententiae.-a) Multi theologi nullam admiserunt necessita– tem Eucharistiae nisi praecepti, tum divini, tum ecclesiastici; praecipua istorum ratio est quia ad vitam aeternam consequendam nihil aliud requiratur nisi ut quis in statu gratiae decedat; cum igitur hoc haberi possit sine, Eucharistia, sequitur Eucharistiam non esse necessariam ne- (1) Joan., 6, 53. (2) PG., 74, 341. (3) Cfr. ubi de Baptismo, vel Poenitentia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz