BCCCAP00000000000000000000583
DE SUBJECTO EUCHARISTIAE, th. 20, n. 580-582 325 580. Ratione theologica.- Probatur congruentia. Nam sacerdos éons– tituitur veluti intermediarius Deum inter et populum christianum; si– cut igitur per mediationem sacerdotis populus dona offert Deo in sa– crificium, ita per ejusdem mediationem Deus dona sanctificata tr.adere oportet populo. THESIS 19.ª: Minister extraordinarius communionis est diaconus, cum debi,;, ta licentia et justa de causa. 581. Censura.- Est doctrina catholiCa. 582. Probatur.- Ex praxi antiquissima Ecclesiae. Usus fuit antiquis.;. simus ·in Ecclesia vi cujus diaconi assumebantur ut dispensatores cotn– munionis in casu urgenti et extremae necessitatis. Ex ritu ordinationis. Diaconi, ordinatione sua, fiunt ministri imme– diati sacerdotum: «Conministri et cooperatores corporis et sanguinis Domini» (3). Ergo, vi ordinationis, potestatem accipiunt sacerdotibus immediate ministrandL CAPUT VI DE SUBJECTO SACRAMENTI EUCHARISTIAE Agemus breviter de persona communicantis et de necessitate com– munionis. ART. I De p,ersona communicantis. THESIS 20.ª: Quilibet baptizatus viator, qui lege divina aut ecclesiastica non est prohibitus, potest sacram communionem recipere. Baptizatus, quia baptismus est janua Ecclesiae et alioi:'um sacramen- torum. ' Viator, quia sacramenta instituta sunt pro hominibus. Hinc sacra– mentum Eucharistiae recipere possunt: infantes et amentes, non vero angeli, nec animae. a corpore separatae. Lege divina aut ecclesiastica non prohibiti, nam Ecclesia, utpote dis– pensatrix sacramentorum, potes-t ex justa causa aliquos a communione excludere; sic exclÚdit publice indignos, excommunicatos, interdictos ( 4). Quoad infantes, amentes, semifatuos, cfr. Theologiam Moralem. (3) PontifieaZe Romanum. (4) CODEX JURIS CANONICI, c. 885, parag, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz