BCCCAP00000000000000000000583

324 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 18, n. 577-579 Caro igitur Christi, suo contactu, carnem nostram ita ad se trans– mutat ut nostram consideret tamquam carnem suam speciali affinitate; verum est quod hoc jam aliquo modo consequatur collationem gratiae habitualis per quam efficimur membra Christi capitis, sed «haec mysti– ca unitas carnis nostrae cum carne Christi suam pleniorem consumma– tionem et velut sacramentalem consecrationem accipit per conjunctio– nem glorificati corporis et sanguinis ejus cum ipsis corporibus nostris, in qua conjunctione celebrantur nuptiae Agni cum Sponsa sua Ecclesia adhuc peregrinante in membris singulis, quae jucundiores et plenioris unitionis solum celebrabuntur in patria» (34). Cum hoc contactu et veluti transformatione caro nostra acquirit quamdam conditionem incorruptionis et immortalitatis; quo fit ut SSma. Eucharistia sit pignus nostrae futurae felicitatis et gloriae. CAPUT V DE MINISTRO SACRAMENTI EUCHARISTIAE Duplex est minister sacramenti Eucharistiae: unus consecrationis, seu sacrificii; alter, dispensationis, seu communionis; agemus in prae– senti de ministro dispensationis. De ministro dispensationis seu comniunionis. In dispensatione hujus sacrainenti duplex distinguitur minis:ter, or– dinarius scilicet, et extraordinarius; hinc duplex thesis: THESIS 18.ª: Minister ordinarius communionis est solus sacerdos. 578. Censura.- «Semper in Ecclesia Dei mas fuit ut laici (et om– nes qui actu non celebrant) a sacerdotibus communionem acceperint..., qui mos, tamquam ex traditione apostolica descendens, jure ac merito retineri debet» ( 1). 579. Probatur ex Sacra Scriptura.~cum consecratio panis et vini directe ordinetur ad dispensationem Corporis et Sanguinis Christi, se– quitur quod illi solí possint communionem dispensare, qui potestatem habeant jure divino consecrandi. Atqui potestatem consecrandi soli Apostoli eorumque successores acceperunt a Christo. Ergo ipsi soli pos– sunt communionem dispensare. Solis enim Apostolis eorumque successoribus dictum est: «Hoc fa– cite in meam commemorationem» (2). (34) FRANZELIN, op. cit., pag. 304. (1) DENZINGER, 881. (2) Le., 22, 19.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz